si ergo non solum odium sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio. r.acha quod genus sit contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis conciliis expiari. III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. et 3 I Ioh. 3, 15 9 Matth. 5, 22 16 Matth. 5, 22 26 Lnc. 14, 33 28 Mattb. 10, 38 1 rei. ( fuit reis) A 2 credimus A 11 ex ira odium B corr . ex odio (sine ira) B m.l 14 persequitnr A: prosequitur B hdbere uidetur (ceterum cfr. Plin. inc. 1.33: persequimur omnes terrae fibras) 15 fibras ex febras A corr. m. rec . omnes ex omnis A corr. m. 2 paenitus A 17 fatuae sed a posteriore punct. Å qui dixeritconcilio om. B m. 1 19 iniuriosae sed a posteriore punct. A 25 dominomodo om . non uoce d qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare. quae non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare. IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad populos ecclesiasticos dicit ? filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi.