<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>I. Bene habet: iacta sunt fundamenta operis pia molitione  <lb/>
            coepti et diuini officii amore suscepti: et ideo non sunt solubili <lb/>
            luto posita nec temporali lapide constructa sed sacrarum <lb/>
            expensarum confectione ualida et diuini magisterii arte firmata: <lb n="5"/>
            quae, ut ipse in euangelio deus dicit, nec uentis possint <lb/>
            furentibus concuti nec adluuione fluminum subrui nec pluuiarum <lb/>
            infusione dissolui. cum enim opus hoc manus quodammodo <lb/>
            diuinorum uoluminum instruxerit et caelestium scripturarum <lb/>
            compago solidarit, necesse est tam firma haec per dominum <lb n="10"/>
            Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt <lb/>
            quae fecerunt. aedificium itaque hoc naturam status sui de <lb/>
            stirpe sumit et labefactari saluis auctoribus suis non potest. <lb/>
            sicut enim in terrenis aedificiis deicere parietes nullus potest, <lb/>
            nisi lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus <lb n="15"/>
            dissoluere nullus ualet, nisi id, unde structum est <lb/>
            et consummatum, ante dissoluerit: quod quia labefactari utique <lb/>
            nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii <lb/>
            praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur. <lb/>
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc  <lb n="20"/>
            mundo est cura et gubernaculo et iudicio dei agitur, cur

<note type="footnote"> 6 Matth. 7, 25. </note>

<note type="footnote"> 2 Bene habet <hi rend="italic">optime Halmius addens: \'imitatus est Saluianus Lactantium <lb/>
            diu. Inst. VII1 qui ipse sua sumpsit ex Cic. p. Mur. §. 14:</hi> <lb/>
            bene habet: iacta sunt fundamenta defensionis\': BENE HABITI A Bene <lb/>
            se res habet <hi rend="italic">B</hi> 4 structa <hi rend="italic">B m. 1</hi> 7 adluuione <hi rend="italic">svpr</hi>. a <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. 2 lit. L A</hi> 8 opus hoc opus <hi rend="italic">B</hi> 9 instruxerit <hi rend="italic">ex</hi> instruxerat <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> corr. <hi rend="italic">m. 1</hi> 12 naturam per status <hi rend="italic">B</hi> 13 sumet <hi rend="italic">B</hi> 15 nisi] <lb/>
            nisi prius B 18 a <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 20 sint ita <hi rend="italic">B</hi> hoc do <lb/>
            est sra et A 21 et iudico—condicio <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            melior multo sit barbarorum condicio quam nostra, cur inter <lb/>
            nos quoque ipsos sors bonorum durior quam malorum? cur <lb/>
            probi iaceant improbi conualescant? cur iniquis uel maxime <lb/>
            potestatibus uniuersa succumbant? possim quidem rationabiliter <lb/>
            et satis constanter dicere: nescio; secretum enim et consilium<lb n="5"/>
            diuinitatis ignoro. sufficit mihi ad causae huius probationem <lb/>
            dicti caelestis oraculum. deus a se, ut libellis <lb/>
            superioribus iam probauimus, omnia dicit aspici omnia regi  <lb/>
            omnia iudicari.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>si scire uis quid tenendum sit, habes litteras  <lb/>
           sacras: perfecta ratio est hoc tenere quod legeris. qua causa<lb n="10"/>
            autem deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me <lb/>
            requiras. homo sum, non intellego secreta dei, inuestigare non <lb/>
            audeo et ideo etiam adtemptare formido, quia et hoc ipsum <lb/>
            genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias <lb/>
            quam sinaris. sufficiat tibi quod deus a se agi ac dispensari <lb/>
            cuncta testatur: quid me interrogas, quare alter maior sit <lb n="15"/>
            alter minor, alter miser alter beatus, alter fortis alter infirmus? <lb/>
            qua causa quidem haec deus faciat, non intellego, <lb/>
            sed ad plenissimam rationem abunde sufficit, quod a deo agi <lb/>
            ista demonstro. sicut enim plus est deus quam omnis humana <lb n="20"/>
            ratio, sic plua. mihi debet esse quam ratio, quod a deo agi <lb/>
            cuncta cognosco. nihil ergo in hac re opus est nouum aliquid <lb/>
            audire: satis sit pro uniuersis rationibus auctor deus. nec licet, <lb/>
            ut de his quae diuino aguntur arbitrio aliud dicas iustum <lb/>
            aliud iniustum, quia quicquid a deo agi uides atque conuinceris, <lb n="25"/>
            necesse est plus quam iustum esse fatearis.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>haec ergo <lb/>
            de gubernaculo dei atque iudicio expeditissime ac certissime <lb/>
            dici possunt. neque enim necesse est, ut argumentis a me <lb/>
            probetur, quod hoc ipso, quia a deo dicitur, comprobatur. <lb/>
            itaque, cum legimus dictum a deo, quia aspiciat iugiter omnem<lb/>
            terram, hoc ipso probamus quod aspicit, quia aspicere se <lb n="30"/>
            dicit: . cum. legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso

<note type="footnote">3 probi snalescant <hi rend="italic">A</hi> 5 enim <hi rend="italic">om. B</hi> 6 diuinitatis - sufficit<lb/>
             A 7 oraculum *** libellis <hi rend="italic">A</hi> 9 iud***uis A 15 quod <lb/>
            tibi <hi rend="italic">B</hi> 24 iustum <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 25 agi a deo uides <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            certissime <hi rend="italic">scripsi:</hi> fortissime <hi rend="italic">AB Halmius</hi> 30 aspiciat <hi rend="italic">ex</hi> aspicit <lb/>
            <hi rend="italic">B corr</hi>. 31 quod aspieit] quod aspiciat <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            adprobamus quod regit, quia se regere testatur: cum legimus <lb/>
            quod praesenti iudicio uniuersa dispenset, hoc ipso euidens <lb/>
            est quod iudicat, quia se iudicare confirmat. alia enim omnia, <lb/>
            id est humana dicta, argumentis ac testibus egent: dei autem <lb/>
            sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quicquid incorrupta <lb n="5"/>
            ueritas loquitur, incorruptum sit testimonium ueritatis.</p></div></div></div></body></text></TEI>