<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>alibi quoque in propheta: <lb/>
            numquid non caelum, inquit, et terram ego <lb/>
            impleo? cur autem cuncta implet, ipse declarat: quia <lb n="25"/>
            uobiscum sum, inquit, ut saluos faciam uos. ecce <lb/>
            enim non modo regimen suum dominus et impletionem sed <lb/>
            etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit; hunc. <lb/>
            enim fructum in se habet diuinitatis impletio, ut saluet ea <lb/>
            quae adimplentu. et ideo in apostolorum actibus beatissimus

<note type="footnote"> 3 Psal. 79, 2 15 Eccles. 39, 10 16 Sap. 12, 15 <lb/>
            24 Hierem. 23, 24 25 Bierem. 42, \'11\' </note>

<note type="footnote"> 1 tractari <hi rend="italic">AB</hi> 8 te regi A: regi <hi rend="italic">B</hi> 11 te <hi rend="italic">om. A</hi> 12 pertiDeat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 est enim <hi rend="italic">B et A sed in hoc signa transpoaitionis adiecta<lb/>
             sunt</hi> 21 disponit <hi rend="italic">AB</hi> uis diuinae <hi rend="italic">B</hi> 23 humani <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            25 impleo dicit <hi rend="italic">(sic) A</hi> implet <hi rend="italic">AB</hi> (impleat <hi rend="italic">ex</hi> implet <hi rend="italic">corr. in v <lb/>
            Brassicanus)</hi> 27 modo non <hi rend="italic">AB</hi> 30 quae implentur <hi rend="italic">B m. 1</hi> </note>

<note type="footnote"> VIII. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="34"/>
            Paulus: in ipso, inquit, et uiuimus et mouemur et <lb/>
            sumus. plus absque dubio quam gubernator est uitae, in <lb/>
            quo motus ipse uiuentis est. non enim dixit ab ipso nos sed <lb/>
            in ipso moueri, docens scilicet insitam intra uirtutes sacras <lb/>
            omnium nostrum esse substantiam, quia in ipso profecto<lb n="5"/>
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            uiuimus, a quo hoc ipsum adducimus quod sumus. sed et <lb/>
            saluator ipse in euangelio: ecce ego, inquit, uobiscum <lb/>
            sum omnibus diebus usque ad consummationem <lb/>
            saeculi. non solum nobiscum se esse dixit sed etiam omnibus <lb/>
            diebus esse nobiscum. tu eum, o ingratissime homo, qui<lb n="10"/>
            sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri <lb/>
            habere dicis? quid ergo facit nobiscum? numquid ad hoc <lb/>
            nobiscum est, ut non respiciat, ut neglegat? et quomodo sibi <lb/>
            utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam impietati <lb/>
            tribuat incuriam? ecce enim, inquit, uobiscum<lb n="15"/>
            sum omnibus diebus usque ad consummationem  <lb/>
            saeculi.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>praeclare uidelicet affectum dei interpretamur, si <lb/>
            nos calumniamur ab eo iugiter neglegi, cum ille nos a se <lb/>
            testetur iugiter non relinqui. ille per hoc ostendere uoluit, <lb/>
            quod a nobis affectu ac protectione iugiter non discederet,<lb n="20"/>
            quia a nobis etiam praesentia non abesset. nos in contemptum <lb/>
            nostri diuinam uertimus caritatem, nos amoris testimonia in <lb/>
            odii argumenta mutamus. hoc enim, quod praesentem se esse <lb/>
            dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. nam <lb/>
            si absentem se dominus futurum esse dixisset, minus causari<lb n="25"/>
            forsitan de incuria poteramus absentis. maioris contemptus <lb/>
            res est atque fastidii, si nos iugiter neglegit qui a nobis iugiter <lb/>
            non recedit; et plus in se odii nostri habet, si ad hoc <lb/>
            semper nobiscum permanet, ut qui nos praesentia numquam  <lb/>
            deserit semper repudiet affectu.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>sed absit hoc de piissimo ac<lb n="30"/>
            misericordissimo deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit <lb/>
            adsistere, ut nos maiore fastidio neglegere uideretur adsistens: <lb/>
            absit hoc scelus dici. nemo enim, puto, uel in toto humano

<note type="footnote"> 1 Act. 17, 28 7 Matth. 28, 20 </note>

<note type="footnote"> 12 facit ergo <hi rend="italic">B</hi> 15 tribuant <hi rend="italic">B</hi> 17 uidelioet] scilicet <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 ac] et <hi rend="italic">B</hi> 21 quia nobis <hi rend="italic">A</hi> 22 testimonio <hi rend="italic">B</hi> 23 mittamus <lb/>
            <hi rend="italic">B m. 1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            genere tam malus est, qui ideo cum ullo hominum uelit esse, <lb/>
            quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat, <lb/>
            ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. ipsa nos <lb/>
            uel doceat natura humana uel uincat, si non ideo cum quocumque <lb/>
            homine esse cupimus, quia eum, cum quo esse cupimus, <lb n="5"/>
            diligamus. et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam <lb/>
            nostram cupimus, quem amamus. quod ergo etiam <lb/>
            malo homini auferre non possumus, deo tollimus et peiorem <lb/>
            pessimis hominibus deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum <lb/>
            se esse dixerit, ut fastidiosius nos neglegeret, cum fuisset. <lb n="10"/>
            sed haec hactenus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>