alibi quoque in propheta: numquid non caelum, inquit, et terram ego impleo? cur autem cuncta implet, ipse declarat: quia uobiscum sum, inquit, ut saluos faciam uos. ecce enim non modo regimen suum dominus et impletionem sed etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit; hunc. enim fructum in se habet diuinitatis impletio, ut saluet ea quae adimplentu. et ideo in apostolorum actibus beatissimus 3 Psal. 79, 2 15 Eccles. 39, 10 16 Sap. 12, 15 24 Hierem. 23, 24 25 Bierem. 42, \'11\' 1 tractari AB 8 te regi A: regi B 11 te om. A 12 pertiDeat B 16 est enim B et A sed in hoc signa transpoaitionis adiecta sunt 21 disponit AB uis diuinae B 23 humani d 25 impleo dicit (sic) A implet AB (impleat ex implet corr. in v Brassicanus) 27 modo non AB 30 quae implentur B m. 1 VIII. 3 Paulus: in ipso, inquit, et uiuimus et mouemur et sumus. plus absque dubio quam gubernator est uitae, in quo motus ipse uiuentis est. non enim dixit ab ipso nos sed in ipso moueri, docens scilicet insitam intra uirtutes sacras omnium nostrum esse substantiam, quia in ipso profecto uiuimus, a quo hoc ipsum adducimus quod sumus. sed et saluator ipse in euangelio: ecce ego, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. non solum nobiscum se esse dixit sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? quid ergo facit nobiscum? numquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut neglegat? et quomodo sibi utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam impietati tribuat incuriam? ecce enim, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. praeclare uidelicet affectum dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter neglegi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui. ille per hoc ostendere uoluit, quod a nobis affectu ac protectione iugiter non discederet, quia a nobis etiam praesentia non abesset. nos in contemptum nostri diuinam uertimus caritatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. hoc enim, quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. nam si absentem se dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter neglegit qui a nobis iugiter non recedit; et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet, ut qui nos praesentia numquam deserit semper repudiet affectu. sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit adsistere, ut nos maiore fastidio neglegere uideretur adsistens: absit hoc scelus dici. nemo enim, puto, uel in toto humano 1 Act. 17, 28 7 Matth. 28, 20 12 facit ergo B 15 tribuant B 17 uidelioet] scilicet B 20 ac] et B 21 quia nobis A 22 testimonio B 23 mittamus B m. 1 genere tam malus est, qui ideo cum ullo hominum uelit esse, quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat, ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. ipsa nos uel doceat natura humana uel uincat, si non ideo cum quocumque homine esse cupimus, quia eum, cum quo esse cupimus, diligamus. et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam nostram cupimus, quem amamus. quod ergo etiam malo homini auferre non possumus, deo tollimus et peiorem pessimis hominibus deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit, ut fastidiosius nos neglegeret, cum fuisset. sed haec hactenus.