<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam  <lb n="15"/>
            iudicio dei legimus, ut iudicandos nos deo iudice etiam praesenti <lb/>
            saeculo nosceremus, quia sicut est deus semper sic <lb/>
            iustitia dei semper, sicut omnipotentia domini indeficiens sic <lb/>
            censura indemutabilis, sicut deus iure perpetuus sic iustitia <lb/>
            perseuerans. et ideo omnes admodum sancti in libris sacris <lb n="20"/>
            inter discriminum imminentium metus et persecutorum gladios <lb/>
            constitui praesens iudicium dei postulant.</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>sic enim iustus  <lb/>
            dicit in psalmo: iudica me, deus, et discerne causam <lb/>
            meam de gente non sancta. quod ne ad futurum dei <lb/>
            iudicium trahi posset, subdidit statim: ab homine iniquo <lb n="25"/>
            et doloso eripe me. praesens utique iudicium dei postulat <lb/>
            qui liberari se de manu persecutoris implorat. et bene pro

<note type="footnote"> 2 II Reg. 15, 30 6 II Reg. 16 23 Paal. 42, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">post</hi> comparatione <hi rend="italic">lacunam signauimus; excidisse putarim</hi> comitatus <lb/>
            <hi rend="italic">et in</hi> sui <hi rend="italic">latere</hi> soliti; <hi rend="italic">Hartelius uerba</hi> in comparatione sui <hi rend="italic">ex <lb/>
            proxime antecedentibus male repetita esse censet</hi> 3 super istis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 exolans <hi rend="italic">B</hi> 6 Syba] sibi <hi rend="italic">B</hi> 9 faciem <hi rend="italic">v:</hi> facie <hi rend="italic">AB</hi> 17 deus est <lb/>
            semper <hi rend="italic">B</hi> 18 dfii <hi rend="italic">A s. l. m. 1</hi> 25 <hi rend="italic">subdidit A quod recepi et facillima <lb/>
            mutatione</hi> posset <hi rend="italic">scripsipro</hi> possit <hi rend="italic">quamquam et</hi> possit <hi rend="italic">retinere potui, <lb/>
            cfr</hi>. IIII, 18: subdidit statim; <hi rend="italic">ad Eccles. 17:</hi> bene addidit, <hi rend="italic">et paulo ante 6:</hi> <lb/>
            ne-insolesceret adiecit; <hi rend="italic">denique sub fin. huius ipsius libri:</hi> ut enimostenderet <lb/>
            \'iudicas\' posuit <hi rend="italic">et deinde:</hi> ut—distingueret, subiecit postea \'iudicabit\' <lb/>
            <hi rend="italic">cf. 1111,16 alibi;</hi> subdit <hi rend="italic">B Halmius</hi> 26 dei iudicium <hi rend="italic">B ■</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            conscientia bonae causae non tam suffragium domini quam <lb/>
            iudicium deprecatur, quia bonae causae optimum semper suffragium <lb/>
            tribuitur, si cum iustitia iudicetur. alibi quoque euidentissime: <lb/>
            </p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>iudica, domine, nocentes me, expugna inpugnantes <lb/>
            me: adprehende arma et scutum et exsurge<lb n="5"/>
            in adiutorium mihi. uides etiam hoc loco non <lb/>
            futuri examinis seueritatem sed censuram praesentis iudicii <lb/>
            postulari. hoc est enim illud quod ait: adprehende scutum et <lb/>
            arripe gladium', scutum scilicet ad protectionem gladium ad <lb/>
            ultionem: non quia hoc iudicans deus egeat apparatu, sed<lb n="10"/>
            quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium <lb/>
            iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intellegentiam <lb/>
            humanarum rerum significationibus loquens, quia iudicari ac <lb/>
            uindicari se de aduersariis precabatur, per instrumenta terrenae <lb/>
            istius ultionis uim diuinae animaduersionis expressit. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="15"/>
            denique alibi propheta idem, quid inter praesens et futurum <lb/>
            iudicium dei esset, ostendit. quid enim de censura praesentis <lb/>
            examinis dicit ad dominum? sedes super thronum, qui <lb/>
            iudicas aequitatem. quid autem de futuro dei aeternoque <lb/>
            iudicio? iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate<lb n="20"/>
            et iterum: iudicabit populos cum iustitia. ipsis scilicet <lb/>
            uerbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque <lb/>
            distinxit. ut enim praesens iudicium ostenderet, \'iudicas\' posuit: <lb/>
            ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea <lb/>
            \'iudicabit\'. haec igitur de cura erga nos dei et gubernaculo<lb n="25"/>
            et iudicio ratione exemplis testimoniis probasse satis est, <lb/>
            maxime quia etiam, quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum. <lb/>
            omnia pertinebunt. nunc si a deo, cuius negotium agimus, <lb/>
            uires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab aduersariis <lb/>
            dici solent, et proferre simul et refutare temptabimus.

<note type="footnote"> 5 Psal. 34, 1 19 Psal. 9, 5 22 Psal. 95, 13 </note>

<note type="footnote"> 3 tribuetur <hi rend="italic">B</hi> 9 corripe <hi rend="italic">B</hi> 12 intelligentiam <hi rend="italic">hoc loco Å</hi> <lb/>
            • 24 praesentibus <hi rend="italic">B</hi> 26 satis est probasse <hi rend="italic">B</hi> 30 <hi rend="italic">post</hi> temptabinms <lb/>
            <hi rend="italic">additum est in AB:</hi> EXFUCIT LIBER SECUNDUS. INCIPIT LIBER <lb/>
            TERTIUS (tercins <hi rend="italic">B)</hi>. </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="41"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>