et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam iudicio dei legimus, ut iudicandos nos deo iudice etiam praesenti saeculo nosceremus, quia sicut est deus semper sic iustitia dei semper, sicut omnipotentia domini indeficiens sic censura indemutabilis, sicut deus iure perpetuus sic iustitia perseuerans. et ideo omnes admodum sancti in libris sacris inter discriminum imminentium metus et persecutorum gladios constitui praesens iudicium dei postulant. sic enim iustus dicit in psalmo: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. quod ne ad futurum dei iudicium trahi posset, subdidit statim: ab homine iniquo et doloso eripe me. praesens utique iudicium dei postulat qui liberari se de manu persecutoris implorat. et bene pro 2 II Reg. 15, 30 6 II Reg. 16 23 Paal. 42, 1 1 post comparatione lacunam signauimus; excidisse putarim comitatus et in sui latere soliti; Hartelius uerba in comparatione sui ex proxime antecedentibus male repetita esse censet 3 super istis B 4 exolans B 6 Syba] sibi B 9 faciem v: facie AB 17 deus est semper B 18 dfii A s. l. m. 1 25 subdidit A quod recepi et facillima mutatione posset scripsipro possit quamquam et possit retinere potui, cfr . IIII, 18: subdidit statim; ad Eccles. 17: bene addidit, et paulo ante 6: ne-insolesceret adiecit; denique sub fin. huius ipsius libri: ut enimostenderet \'iudicas\' posuit et deinde: ut—distingueret, subiecit postea \'iudicabit\' cf. 1111,16 alibi; subdit B Halmius 26 dei iudicium B ■ conscientia bonae causae non tam suffragium domini quam iudicium deprecatur, quia bonae causae optimum semper suffragium tribuitur, si cum iustitia iudicetur. alibi quoque euidentissime: iudica, domine, nocentes me, expugna inpugnantes me: adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. uides etiam hoc loco non futuri examinis seueritatem sed censuram praesentis iudicii postulari. hoc est enim illud quod ait: adprehende scutum et arripe gladium', scutum scilicet ad protectionem gladium ad ultionem: non quia hoc iudicans deus egeat apparatu, sed quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intellegentiam humanarum rerum significationibus loquens, quia iudicari ac uindicari se de aduersariis precabatur, per instrumenta terrenae istius ultionis uim diuinae animaduersionis expressit. denique alibi propheta idem, quid inter praesens et futurum iudicium dei esset, ostendit. quid enim de censura praesentis examinis dicit ad dominum? sedes super thronum, qui iudicas aequitatem. quid autem de futuro dei aeternoque iudicio? iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate et iterum: iudicabit populos cum iustitia. ipsis scilicet uerbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque distinxit. ut enim praesens iudicium ostenderet, \'iudicas\' posuit: ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea \'iudicabit\'. haec igitur de cura erga nos dei et gubernaculo et iudicio ratione exemplis testimoniis probasse satis est, maxime quia etiam, quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum. omnia pertinebunt. nunc si a deo, cuius negotium agimus, uires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab aduersariis dici solent, et proferre simul et refutare temptabimus. 5 Psal. 34, 1 19 Psal. 9, 5 22 Psal. 95, 13 3 tribuetur B 9 corripe B 12 intelligentiam hoc loco Å • 24 praesentibus B 26 satis est probasse B 30 post temptabinms additum est in AB: EXFUCIT LIBER SECUNDUS. INCIPIT LIBER TERTIUS (tercins B) .