<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Y. Hoc ergo primum est diuinae animaduersionis exorditlm, <lb/>
            primum utique non solum. secuta namque est aerumnarum <lb/>
            ingentium longa series atque a domo eius iugis admodum <lb/>
            malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore <lb/>
            corrumpitur, Amnon ab Absalone iugulatur. scelus quidem<lb n="10"/>
            grande ab uno fratre committitur, sed peius ab alio uindicatur. <lb/>
            inter haec Dauid pater facinore utriusque punitur. <lb/>
            duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur ; in Thamar <lb/>
            enim uirginitas amittitur, in Amnone etiam Absalonis perditio <lb/>
            lugetur. et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus<lb n="15"/>
            pater grauius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in  <lb/>
            hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro.</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>iam uero hinc <lb/>
            iuxta uerbum dei inaestimabilis mali cumulus. insidias diu a <lb/>
            filio pater patitur, regno pellitur et, ne occidatur, profugus <lb/>
            abscedit. impurior nescias an cruentior filius, quia interficere<lb n="20"/>
            patrem non potest parricidio, foedat incestu et quidem incestu <lb/>
            praeter incesti nefas per industriam adcumulandi sceleris elato, <lb/>
            cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, <lb/>
            persecutor parentis publice perpetrarit, scilicet ut feralissimo <lb/>
            crimine non pater tantum absens deformaretur, quam oculi<lb/>
            etiam totius orbis publico foedarentur incestu.</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>iam si addenda <lb/>
            est et ipsius fugae facies, quale illud fuit, cum tantus rex tanti <lb/>
            nominis, cunctis regibus altior mundo maior, omnes admodum <lb/>
            suos cum paucissimis seruis fugeret, in comparatione dudum sui

<note type="footnote"> 10 II Reg. 13 </note>

<note type="footnote"> 7 est <hi rend="italic">om. B</hi> 8 a domo His admodum A 10 Am**lone <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 11 ab*** <hi rend="italic">v add. in mg</hi>. uno <hi rend="italic">a Brassicano, ut uidetur:</hi> abono <lb/>
            AB sed peius tamen <hi rend="italic">B</hi> (tamen <hi rend="italic">om. A quod non adnot. Halmius)</hi> <lb/>
            12 pater Dauid <hi rend="italic">B</hi> 14 admittitur <hi rend="italic">B m. 1</hi> Amnone* <hi rend="italic">A <lb/>
            17 hinc] huic B 19 profugis B 24 perpetraret B fort. rectius</hi> <lb/>
            26 orbis] urbis <hi rend="italic">(sc. Hierosolymortm) Bittershusius</hi> 29 semis <hi rend="italic">Har-</hi> <lb/>
            telius: <hi rend="italic">suis AB Halmius</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="39"/>
            egestuosus in comparatione. sui solus, fugiens cum metu cum <lb/>
            dedecore cum luctu: operto, inquit scriptura, capite et <lb/>
            nudis pedibus incedens, superstes prioris status, a se <lb/>
            ipso exsulans, paene iam post se uiuens, deiectus usque in . <lb/>
            seruorum suorum uel, quod graue est, contumeliam, uel quod <lb n="5"/>
            grauius, misericordiam, ut uel Siba eum pasceret uel maledicere <lb/>
            Semei publice non timeret, ita dei iudicio a se alter <lb/>
            effectus, ut ei, quem timuerat forsitan totus orbis, unus in <lb/>
            faciem insultaret inimicus. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>VI. Ubi sunt, qui a deo respici res humanas negant? ecce  <lb n="10"/>
            quotiens testes sacri in persona unius hominis non respexisse <lb/>
            tantummodo deum uerum etiam iudicasse docuerunt. et cur <lb/>
            haec omnia? cur utique, nisi ut intellegeremus, eandem <lb/>
            futuram semper in mundo censuram et coercitionem domini, <lb/>
            quae fuisset?</p></div></div></div></body></text></TEI>