Y. Hoc ergo primum est diuinae animaduersionis exorditlm, primum utique non solum. secuta namque est aerumnarum ingentium longa series atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur, Amnon ab Absalone iugulatur. scelus quidem grande ab uno fratre committitur, sed peius ab alio uindicatur. inter haec Dauid pater facinore utriusque punitur. duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur ; in Thamar enim uirginitas amittitur, in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater grauius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro. iam uero hinc iuxta uerbum dei inaestimabilis mali cumulus. insidias diu a filio pater patitur, regno pellitur et, ne occidatur, profugus abscedit. impurior nescias an cruentior filius, quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu et quidem incestu praeter incesti nefas per industriam adcumulandi sceleris elato, cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetrarit, scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur, quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu. iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit, cum tantus rex tanti nominis, cunctis regibus altior mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis seruis fugeret, in comparatione dudum sui 10 II Reg. 13 7 est om. B 8 a domo His admodum A 10 Am**lone A 11 ab*** v add. in mg . uno a Brassicano, ut uidetur: abono AB sed peius tamen B (tamen om. A quod non adnot. Halmius) 12 pater Dauid B 14 admittitur B m. 1 Amnone* A 17 hinc] huic B 19 profugis B 24 perpetraret B fort. rectius 26 orbis] urbis (sc. Hierosolymortm) Bittershusius 29 semis Har- telius: suis AB Halmius egestuosus in comparatione. sui solus, fugiens cum metu cum dedecore cum luctu: operto, inquit scriptura, capite et nudis pedibus incedens, superstes prioris status, a se ipso exsulans, paene iam post se uiuens, deiectus usque in . seruorum suorum uel, quod graue est, contumeliam, uel quod grauius, misericordiam, ut uel Siba eum pasceret uel maledicere Semei publice non timeret, ita dei iudicio a se alter effectus, ut ei, quem timuerat forsitan totus orbis, unus in faciem insultaret inimicus. VI. Ubi sunt, qui a deo respici res humanas negant? ecce quotiens testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo deum uerum etiam iudicasse docuerunt. et cur haec omnia? cur utique, nisi ut intellegeremus, eandem futuram semper in mundo censuram et coercitionem domini, quae fuisset?