quid dicis tu, qui non solum non iudicari quaecumque agimus, sed nec respici omnino a deo credis? uidesne etiam a secreto illo, quo Dauid semel lapsus est, nequaquam dei oculos afuisse? unde et tu, qui, ad solacium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus 15 II Reg. 12, 9-12 1 in ipso sed in punctat. A 3 putes] potes B 4 a deo om. B m. 1 10 iudicarit A et ex uindicarit corr. B m. 2 in om. B 13 penitus adgrauauerat B 14 uri cettheo A; \'fort. Uria Chettaeo secundum textum graecum OVQ . o Χε tt α ĩ ος \'recte Halmius, qui m B vmienisse uidetwr receptam a se scripturapn Etheo; in archetypo fuisse putarim cetteo lit . h s. scr., quae a. librario loco non recto inserebatur 16 catheo supra 0 lit . v scr. A 25 a deo omnino B 27 affuisse B 28 considerare A nostros a deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo semper intellege et puniendum forsitan propediem esse cognosce, quia etiam Dauid sanctum uides unum errorem suum nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere nec a praesentibus poenis priuilegio saltim magnorum operum uindicare. quid enim ait ad eum dominus? tollam uxores tuas in conspectu tuo, et gladius non recedet a domo tua usque in sempiternum. uides, quam praesens excipiat tantus uir pro uno statim errore iudicium. protinus culpam secuta damnatio est et damnatio statim puniens nihil reseruans, atque ilico coercens reum non in futurum differens reatum. et ideo non dixit: quia fecisti hoc, uenturum iudicium dei senties et futuro gehennae igne torquebere, sed, praesentia, inquit, tormenta senties atque imminentem iam ceruicibus tuis diuinae seueritatis gladium sustinebis. et quid post haec? agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur compungitur, con- fitetur luget, paenitet deprecatur, gemmas regias abdicat crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur diademate exhonoratur, cultu et corpore mutatur, totum regem cum ornatibus suis abicit, profugum paenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris adsumit, ieiunio exigitur ariditate siccatur, fletu effunditur solitudine carceratur. et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogatiuis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non euadit. et hic tantum tam grandis paenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen ueniam non meretur. denique quid paenitenti propheta ait? quia blasphemare fecisti inimicos 28 II Reg. 12, 14 4 contigeri B 5 saltem ex saltim corr. Am. 2 maiorum B 9 accipiat B 10 damnatio est secuta B 18 crepantia B texili B 19 corpore Hartelius: cordo AB Halmius 20 profngum scripsimus coni. 6. 22 profugus et 23 ipsius fugae facies etc.: prouidum d et ex auidum corr. B proiectum suspicatur Hartelius haud inprobabiliter, cum Dauid ipse Psal. 30, 23 de se dicat: proiectus sum a uultu oculorum tuorum; adde p . 39, 4 deiectus 24 tanta d 25 tantus B fructus poenitentiae B (poen. et A habet) domini, filius qui ex te natus est morietur. praeter poenam acerbae orbitatis etiam hunc addi piissimo patri intellectum summi supplicii deus uoluit, ut dilectissimo filio causa mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum ex crimine puerum crimen ipsum occideret, quod creasset.