<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>III. Superest ut, quia testimoniis sacris et respici et regi  <lb/>
            a deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc <lb/>
            saeculo a diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale <lb/>
            Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci <lb n="15"/>
            distulit, ultionem statim deo exsecutore percepit. extincto <lb/>
            itaque paulo post aduersario suo et manu caelesti obruto sic <lb/>
            locutus est: benedictus dominus, qui iudicauit causam <lb/>
            obprobrii mei de manu Nabal.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>eundem quoque  <lb/>
            cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui dominus <lb n="20"/>
            uindicauit nec uindicauit tantum sed cumulatius uindicauit, <lb/>
            quam ipse uoluit qui uindicabatur, ut ostenderet scilicet deus <lb/>
            grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus <lb/>
            suam. nam qui supra uotum eius uindicat, qui uindicatur, <lb/>
            quid aliud uult intellegi quam se ipsum in eo, quem <lb n="25"/>
            sic ulciscitur, uindicari? acto itaque in crucem non manu <lb/>
            factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic <lb/>
            nuntiatam refert sermo diuinus: bonum adporto nuntium, <lb/>
            domine mi rex; iudicauit enim pro te hodie dominus <lb/>
            de manu omnium, qui surrexerant contra te. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>IIII. Vides, quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, 

<note type="footnote">18 I Reg. 25, 39 28 II Reg. 18, 31 </note>

<note type="footnote"> 1 uellet A 3 uel nos doceat <hi rend="italic">B</hi> 4 humana natura <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">ante</hi> quocumque <hi rend="italic">om. B</hi> 8 homine d 9 qui ad] quid <lb/>
            d 12 quia <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> ac regi <hi rend="italic">B</hi> 15 carmelio <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 executore <hi rend="italic">B</hi> recepit <hi rend="italic">malit Hartelius</hi> 17 suo <hi rend="italic">om. B m. l\'</hi> <lb/>
            25 intellegi <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 28 adporto <hi rend="italic">sed</hi> p <hi rend="italic">lit. sup</hi>. d <hi rend="italic">scr. m. 2 A</hi> </note>

<note type="footnote">3*</note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii deum <lb/>
            etiam praesenti saeculo iudicare diuinae per sacros testes? <lb/>
            litterae probent. sed forsitan putes, id specialiter sancto uiro <lb/>
            a deo praestitum, ut de aduersariis eius protinus iudicaret. <lb/>
            dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis<lb n="5"/>
            atque iudiciis uelim dicere. sed tamen, ut euidenter agnoscas, <lb/>
            censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare <lb/>
            quam causis, audi quomodo iudex deus, qui pro Dauid seruo <lb/>
            suo sententiam adsidue euidentem dedit, contra Dauid ipsum <lb/>
            saepius iudicarit. et quidem hoc non in multorum hominum<lb n="10"/>
            negotio aut, quod forsitan potuisset deum magis mouere, <lb/>
            sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari et ubi <lb/>
            tantum uirum persona penitus non grauauerat, nisi causa  <lb/>
            multasset.</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>interfecto Uria Chettaeo, homine gentis impiae et <lb/>
            nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam<lb n="15"/>
            Chettaeum percussisti gladio et uxorem illius <lb/>
            accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum <lb/>
            Ammon: quam ob rem non recedet gladius de <lb/>
            domo tua usque in sempiternum. itaque haec dicit <lb/>
            dominus: ecce ego suscitabo super te malum de<lb n="20"/>
            domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et <lb/>
            dabo proximo tuo. tu enim fecisti abscondite: ego <lb/>
            uero faciam uerbum istud in conspectu omnis  <lb/>
            Israhel et in conspectu solis.</p></div></div></div></body></text></TEI>