III. Superest ut, quia testimoniis sacris et respici et regi a deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim deo exsecutore percepit. extincto itaque paulo post aduersario suo et manu caelesti obruto sic locutus est: benedictus dominus, qui iudicauit causam obprobrii mei de manu Nabal. eundem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui dominus uindicauit nec uindicauit tantum sed cumulatius uindicauit, quam ipse uoluit qui uindicabatur, ut ostenderet scilicet deus grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. nam qui supra uotum eius uindicat, qui uindicatur, quid aliud uult intellegi quam se ipsum in eo, quem sic ulciscitur, uindicari? acto itaque in crucem non manu factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic nuntiatam refert sermo diuinus: bonum adporto nuntium, domine mi rex; iudicauit enim pro te hodie dominus de manu omnium, qui surrexerant contra te. IIII. Vides, quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, 18 I Reg. 25, 39 28 II Reg. 18, 31 1 uellet A 3 uel nos doceat B 4 humana natura B cum ante quocumque om. B 8 homine d 9 qui ad] quid d 12 quia om. B m. 1 ac regi B 15 carmelio B 16 executore B recepit malit Hartelius 17 suo om. B m. l\' 25 intellegi om. B m. 1 28 adporto sed p lit. sup . d scr. m. 2 A 3* et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii deum etiam praesenti saeculo iudicare diuinae per sacros testes? litterae probent. sed forsitan putes, id specialiter sancto uiro a deo praestitum, ut de aduersariis eius protinus iudicaret. dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis atque iudiciis uelim dicere. sed tamen, ut euidenter agnoscas, censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare quam causis, audi quomodo iudex deus, qui pro Dauid seruo suo sententiam adsidue euidentem dedit, contra Dauid ipsum saepius iudicarit. et quidem hoc non in multorum hominum negotio aut, quod forsitan potuisset deum magis mouere, sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari et ubi tantum uirum persona penitus non grauauerat, nisi causa multasset. interfecto Uria Chettaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam Chettaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon: quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. itaque haec dicit dominus: ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo. tu enim fecisti abscondite: ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis.