<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> I. Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus, quibus <lb/>
            utique iugiter deus noster et contemplator sollicitissimus et <lb/>
            gubernator piissimus et iudex iustissimus comprobatur. sed <lb/>
            cogitat de imperitioribus forte aliquis: si sic aguntur nunc a <lb n="5"/>
            deo omnia, ut tunc acta sunt, quid est quod mali praeualent 5 <lb/>
            adfliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint et misericordiam <lb/>
            boni, nunc uidentur sentire quodammodo boni iram <lb/>
            et mali gratiam? paulo post ad ista respondeam: nunc quia <lb/>
            tria haec, id est praesentiam dei, gubernationem atque iudicium, <lb/>
            tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione exemplis<lb n="10"/>
            ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, <lb/>
            superest ut testimoniis declaremus: quamuis exempla ipsa <lb/>
            quae diximus haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium  <lb/>
            esse dicitur quo rerum ueritas adprobatur.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quid <lb n="15"/>
            igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt per testimonia 15 <lb/>
            sacra primum probari debet, praesentia an gubernatio anne <lb/>
            iudicium? praesentia, opinor, quia, qui uel recturus est uel <lb/>
            iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut uel regere <lb/>
            quicquid illud est uel iudicare possit. loquens in uoluminibus <lb/>
            suis sermo diuinus sic ait: in omni loco oculi domini<lb n="20"/>
            contemplantur bonos et malos. ecce habes praesentem, <lb/>
            ecce intuentem, ecce in omni loco ac per uisionem uigilantem. <lb/>
            idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut

<note type="footnote">20 Prou. 16, 3 </note>

<note type="footnote">9 tria <hi rend="italic">B in mg</hi>. 13 haberi <hi rend="italic">ex</hi> habere v <hi rend="italic">corr. m. 2:</hi> habere <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 17 qui <hi rend="italic">AB et coni. Rittershusius (om. ed. pr.)</hi> 18 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> vel] <hi rend="italic">t 8. 1. A m. 1</hi> 21 malos et bonos <hi rend="italic">A sed paulo<lb/>
             post §. 5 idem</hi> bonos et malos <hi rend="italic">habet</hi> habens <hi rend="italic">A</hi> 22 per aisionem <lb/>
            <hi rend="italic">Harlelius:</hi> prouisione <hi rend="italic">AB HalmitUJ; efr. infra 6 5:</hi> generalem esse in <lb/>
            omnes domini uisionem </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            probaret scilicet nihil ab eo neglegi, quem ostenderet uniuersa <lb/>
            rimari.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>quod ut plenius capias, audi quid in alio scripturarum  <lb/>
            loco idem testatur spiritus sanctus: ()oculi, inquit, <lb/>
            domini super timentes eum, ut eripiat a morte <lb/>
            animas eorum et alat eos in fame. ecce cur aspicere <lb n="5"/>
            iustos homines detis dicitur, utique ut conseruet ut protegat. <lb/>
            aspectus enim diuinitatis propitiae munus est conuersationis <lb/>
            humanae. nam et alibi idem diuinus spiritus: oculi, inqurit, <lb/>
            domini super iustos, et aures eius in preces eorum. <lb/>
            uide, qua benignitate agere cum suis deum scriptura dicit. <lb n="10"/>
            in hoc siquidem, quod ait, oculos domini super iustos esse, <lb/>
            affectus aspicientis ostenditur, in hoc autem, quod aures in <lb/>
            precibus paratas semper, exaudientis largitas demonstratur: <lb/>
            quamuis per id, quod dicit, diuinas aures in precibus semper <lb/>
            esse iustorum, non audientia tantum dei sed quaedam quasi <lb n="15"/>
            oboedientia dei designetur.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>quomodo enim in precibus iustorum  <lb/>
            diuinae aures sunt? quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut <lb/>
            semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut <lb/>
            ilico exaudita concedant ? semper ergo ad audiendas sanctorum <lb/>
            preces paratae domini nostri aures, semper attentae sunt. <lb n="20"/>
            quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos <lb/>
            audientiam dei legimus, tam prompte ipsi deum uellemus <lb/>
            audire. sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere deus legitur, <lb/>
            parum prodesse causae, quia non sit generalis diuinitatis <lb/>
            intuitus, qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>