I. Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus, quibus utique iugiter deus noster et contemplator sollicitissimus et gubernator piissimus et iudex iustissimus comprobatur. sed cogitat de imperitioribus forte aliquis: si sic aguntur nunc a deo omnia, ut tunc acta sunt, quid est quod mali praeualent 5 adfliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint et misericordiam boni, nunc uidentur sentire quodammodo boni iram et mali gratiam? paulo post ad ista respondeam: nunc quia tria haec, id est praesentiam dei, gubernationem atque iudicium, tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione exemplis ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, superest ut testimoniis declaremus: quamuis exempla ipsa quae diximus haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo rerum ueritas adprobatur. quid igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt per testimonia 15 sacra primum probari debet, praesentia an gubernatio anne iudicium? praesentia, opinor, quia, qui uel recturus est uel iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut uel regere quicquid illud est uel iudicare possit. loquens in uoluminibus suis sermo diuinus sic ait: in omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. ecce habes praesentem, ecce intuentem, ecce in omni loco ac per uisionem uigilantem. idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut 20 Prou. 16, 3 9 tria B in mg . 13 haberi ex habere v corr. m. 2: habere AB 17 qui AB et coni. Rittershusius (om. ed. pr.) 18 esse om. B m. 1 vel] t 8. 1. A m. 1 21 malos et bonos A sed paulo post ยง. 5 idem bonos et malos habet habens A 22 per aisionem Harlelius: prouisione AB HalmitUJ; efr. infra 6 5: generalem esse in omnes domini uisionem probaret scilicet nihil ab eo neglegi, quem ostenderet uniuersa rimari. quod ut plenius capias, audi quid in alio scripturarum loco idem testatur spiritus sanctus: ()oculi, inquit, domini super timentes eum, ut eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame. ecce cur aspicere iustos homines detis dicitur, utique ut conseruet ut protegat. aspectus enim diuinitatis propitiae munus est conuersationis humanae. nam et alibi idem diuinus spiritus: oculi, inqurit, domini super iustos, et aures eius in preces eorum. uide, qua benignitate agere cum suis deum scriptura dicit. in hoc siquidem, quod ait, oculos domini super iustos esse, affectus aspicientis ostenditur, in hoc autem, quod aures in precibus paratas semper, exaudientis largitas demonstratur: quamuis per id, quod dicit, diuinas aures in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum dei sed quaedam quasi oboedientia dei designetur. quomodo enim in precibus iustorum diuinae aures sunt? quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut ilico exaudita concedant ? semper ergo ad audiendas sanctorum preces paratae domini nostri aures, semper attentae sunt. quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos audientiam dei legimus, tam prompte ipsi deum uellemus audire. sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit generalis diuinitatis intuitus, qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur.