nequaquam ergo nobis dolenda est haec adflictio infirmitatum, quam intellegimus matrem esse uirtutum. itaque quicquid illud fuerit, quicumque uere religiosi sunt, beati esse dicendi sunt, quia inter quamlibet dura quamlibet aspera nulli beatiores sunt quam qui hoc sunt quod uolunt. soleant quamuis esse nonnulli, qui turpia atque obscena sectantes, etsi iuxta opinionem suam beati sunt, quia adipiscuntur quod uolunt, re tamen ipsa beati non sunt, quia quod uolunt nolle debuerant. religiosi autem hoc cunctis beatiores sunt, quia et habent quae uolunt et meliora quam quae habent omnino habere non possunt. labor itaque et ieiunium et paupertas et humilitas et infirmitas non omnibus sunt onerosa tolerantibus sed tolerare nolentibus. siue enim grauia haec siue lenia; animus tolerantis facit. nam sicut nihil est tam leue, quod non ei graue sit qui inuitus facit, sic nihil est tam graue, quod non ei qui id libenter exequitur leue esse uideatur. nisi forte antiquis illis priscae uirtutis uiris, Fabiis, Fabriciis, Cincinnatis, graue fuisse existimamus, quod pauperes erant qui diuites esse nolebant, cum omnia scilicet studia omnes conatus suos ad communia emolumenta conferrent et crescentes reipublicae\'uires priuata paupertate ditarent. numquid parcam illam tunc agrestemque uitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum uiles ac rusticos cibos ante ipsos quibus coxerant focos sumerent, eosque ipsos capere nisi ad uesperam non liceret? numquid aegre ferebant, quod auara ac diuite conscientia auri 1 II Cor. 12, 10 3 II Cor. 12, 9. .1 apostolus infl**** ipse sic loq. A 2 deus B 8. I. add. m. 2 3 nam * in ∗∗∗ ergo A 5 intellegimus *** quicquid A 6 religiosi *** dura A 7 ducendi malit Halmius 8 beatiores **** esse nonnulli A dira A corr. ex dura m. St 9 atque ob**** quod nolunt A 11 re *** non sunt *** hoc cunctis A 15 et infirmitas A 8. I. m. 1 18 ei grauis non B 24 ditarentur A 28 auara ac ex auara a corr. B m. 2 di*** auri A , talenta non premerent, cam etiam argenti usum legibus coercerent? numquid illecebrae et cupiditatis poenam putabant, quod distenta aureis nummis marsupia non haberent, cum patricium hominem, quod usque ad decem argenti libras dines esse uoluisset, indignum curia iudicarent? non despiciebant tunc, puto, pauperes cultus, cum uestem hirtam ac breuem sumerent, cum ab aratro arcesserentur ad fasces et inlustrandi habitu consulari illis fortasse ipsis quas adsurapturi erant imperialibus togis madidum sudore puluerem detergerent. itaque tunc illi pauperes magistratus opulentam rempublicam habebant, nunc autem dines potestas pauperem facit esse rempublicam. et quae, rogo, insania est aut quae caecitas, ut egestuosa ac mendicante republica diuitias posse credant stare priuatas ? tales ergo tunc ueteres Romani erant et sic illi tunc contemnebant diuitias nescientes deum, sicut nunc spernunt sequentes dominum. quamquam quid ego de illis loquor, qui cura imperii propagandi contemptum propriae facultatis ad opes publicas conferebant et, licet priuatim pauperes essent, diuitiis tamen communibus abundabant, cum etiam Graeci quidam sapientiae sectatores sine ullo publicae utilitatis affectu prope omni se rei familiaris usu assequendae gloriae auiditate nudauerint, nec solum hoc, sed etiam usque ad contemptum doloris ac mortis doctrinae suae culmen erexerint, dicentes scilicet etiam in catenis atque suppliciis beatum esse sapientem. tantam uirtutis uim esse uoluerunt, ut non possit esse umquam uir bonus non beatus. si ergo illi a quibusdam nunc etiam sapientibus uiris miseri non putantur, qui nullos laboris sui fructus nisi ex praesenti tantum laude capiebant, quanto magis 1 coercerent.. et A \'3 marsup∗∗∗ cum patr. A 4 decem usque ad B m. 1 5 uoluisM num curia A 6 uestem ∗∗ breuem A 7 in lustrandi A illustrandi B 8 consulare B m. 1 9 sudore ** itaque A 10 rempublicam * nunc A 12 insan∗∗∗∗ aecitas A aegestuosa ac medicante A 13 stare. tales A 15 contempnebant tunc B 16 ego] ergo A loquor «* imperii A 18 publicas opes B (et Haimius) conferebant ∗∗∗diuitiis Å 20 publice A utilitatibus A sed bu punct . 25 uim uirtutis ex uim uirtufl B corr. m. 2 nilquam sed n punct. B religiosi ac sancti uiri miseri non putandi sunt, qui et praesentis fidei oblectamenta capiunt et beatitudinis futurae praemia consequentur.