<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>sed cum <lb/>
            haec tanta fierent, caelestis cura non profuit. adhibita est <lb/>
            saepissime coercitio, sed emendatio non secuta. sicut enim nos,<lb n="5"/>
            cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi, cum caederentur <lb/>
            saepissime, non emendabantur. quid enim scriptum <lb/>
            est? murmurauit autem omnis multitudo filiorum <lb/>
            Israhel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: <lb/>
            uos interfecistis populum domini. et quid<lb n="10"/>
            postea? percussa sunt statim et diuino igne consumpta quattuordecim  <lb/>
            milia hominum et septingenti.</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>cum omnis ergo <lb/>
            tunc populi multitudo peccauerit, cur non est in omnibus uindicatum? <lb/>
            praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione <lb/>
            Core nullus euaserit. cur ibi cunctum peccantium coetum interfici <lb n="15"/>
            deus uoluit, hic tantummodo portionem? scilicet quia <lb/>
            plenus et iustitia et misericordia dominus et pietati suae multa <lb/>
            donat per indulgentiam et seueritati per disciplinam. et ideo <lb/>
            ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi <lb/>
            poena omnium noxiorum: hic autem misericordiae suae tribuit, <lb n="20"/>
            ne uniuersus populus deperiret.</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p>et tamen cum tam misericorditer <lb/>
            egerit, quia in parte plebis castigatio totiens repetita <lb/>
            non profuit, ad ultimum omnes morte damnauit: quae res <lb/>
            et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet <lb/>
            ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse<lb n="25"/>
            exitu puniamur. non nim dubium est, quid actum de

<note type="footnote"> 1 Num. 16, 35 7 Num. 16, 41 </note>

<note type="footnote"> 3 CCL <hi rend="italic">A (et Ttv):</hi> dncentos quinquaginta <hi rend="italic">B ut quidem uidetwr</hi> <lb/>
            5 est secuta <hi rend="italic">B</hi> 6 fl. assiduae <hi rend="italic">A (sed</hi> a <hi rend="italic">wt. syll. puncta ut paulo ante<lb/>
             et paulo post</hi> saepissimae) assidue flagellamur <hi rend="italic">B</hi> 17 iustitiae et misericordiae <lb/>
            <hi rend="italic">A cf. quae de adiectiui</hi> plenus <hi rend="italic">apud Saluiantm usu disputauimus <lb/>
            in Sitz.-Benchte p. 11; exemplis ibi congestis iam addas uelim <lb/>
            IHI 7</hi> (6 32): totum iniquitatibus plenum est; <hi rend="italic">Epist. IIII 4:</hi> pleni <lb/>
            estis solactts ... pignortfas ... benedicftone; <hi rend="italic">denique</hi> Ad <hi rend="italic">Eccles. III16</hi> <lb/>
            (§ 72): pius scilicet ac misericordta plenus, <hi rend="italic">qui locus nostro prorsus <lb/>
            conuenit</hi> pietati. V : pietatis <hi rend="italic">AB</hi> 18 seneritati <hi rend="italic">Ttv:</hi> seuertati <lb/>
            <hi rend="italic">B seueritate A add. s. I. m. rec</hi>. pnnit 25 poenitns <hi rend="italic">A</hi>= </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            eis fuerit. nam cum uniuersa gens Hebraeorum ad hoc de <lb/>
            Aegypto exierit, ut terram repromissionis intraret, praeter duos <lb/>
            tantum sanctos nullus intrauit. sic enim scriptum est: locutus <lb/>
            est dominus ad Moysen et Aaron, dicens: <lb/>
            usque quo multitudo haec pessima murmurat contra <lb n="5"/>
            me? uiuo ego, ait dominus; sicut locuti estis hodie <lb/>
            ante me, sic faciam uobis: in solitudine hac iacebunt <lb/>
            cadauera uestra. et quid postea? paruulos, inquit, <lb/>
            uestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus <lb/>
            forent, introducam, ut uideant terram, quae uobis <lb n="10"/>
            displicuit: uestra cadauera iacebunt in solitudine. <lb/>
            et quid deinde? omnes, inquit, mortui sunt atque percussi <lb/>
            in conspectu domini.</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>quid est, quod in his omnibus  <lb/>
            non sit? uis uidere rectorem? ecce et praesentia corrigit et <lb/>
            futura disponit: uis uidere seuerum iudicem? ecce noxios punit: <lb n="15"/>
            uis uidere iustum et pium? ecce innocentibus parcit: uis uidere <lb/>
            in omnibus iudicem? ecce ubique iudicium est. nam et ut <lb/>
            iudex arguit et ut iudex regit: iudex promit sententiam, iudex <lb/>
            noxios perimit, iudex innoxios muneratur.

<note type="footnote"> 3 Num. 14, 26 <hi rend="italic">sq</hi>. 8 Num. 14, 31 12 Num. 14, 37 </note>

<note type="footnote"> 1 hebrQorum <hi rend="italic">ex</hi> hebreorum <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 6 ante me hodie <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 praesentia] praeecientia <hi rend="italic">A</hi> 15 seuerum <hi rend="italic">B:</hi> iustum et seuerum, <lb/>
            et pium et seuerum <hi rend="italic">A sed duabuis uocibw posterioribus punctatis</hi> <lb/>
            18 promit <hi rend="italic">A:</hi> promisit <hi rend="italic">B</hi> 19 muneratur. EXPLICIT LIBER PRIMUS <lb/>
            CU FELICITATE. INCIPIT LIBEE SECUNDUS IN UIBTUTE DI <hi rend="italic">A,</hi> EXPLICIT <lb/>
            LIBER I. INCIPIT II. <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="30"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>