sed cum haec tanta fierent, caelestis cura non profuit. adhibita est saepissime coercitio, sed emendatio non secuta. sicut enim nos, cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi, cum caederentur saepissime, non emendabantur. quid enim scriptum est? murmurauit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: uos interfecistis populum domini. et quid postea? percussa sunt statim et diuino igne consumpta quattuordecim milia hominum et septingenti. cum omnis ergo tunc populi multitudo peccauerit, cur non est in omnibus uindicatum? praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione Core nullus euaserit. cur ibi cunctum peccantium coetum interfici deus uoluit, hic tantummodo portionem? scilicet quia plenus et iustitia et misericordia dominus et pietati suae multa donat per indulgentiam et seueritati per disciplinam. et ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi poena omnium noxiorum: hic autem misericordiae suae tribuit, ne uniuersus populus deperiret. et tamen cum tam misericorditer egerit, quia in parte plebis castigatio totiens repetita non profuit, ad ultimum omnes morte damnauit: quae res et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse exitu puniamur. non nim dubium est, quid actum de 1 Num. 16, 35 7 Num. 16, 41 3 CCL A (et Ttv): dncentos quinquaginta B ut quidem uidetwr 5 est secuta B 6 fl. assiduae A (sed a wt. syll. puncta ut paulo ante et paulo post saepissimae) assidue flagellamur B 17 iustitiae et misericordiae A cf. quae de adiectiui plenus apud Saluiantm usu disputauimus in Sitz.-Benchte p. 11; exemplis ibi congestis iam addas uelim IHI 7 (6 32): totum iniquitatibus plenum est; Epist. IIII 4: pleni estis solactts ... pignortfas ... benedicftone; denique Ad Eccles. III16 (ยง 72): pius scilicet ac misericordta plenus, qui locus nostro prorsus conuenit pietati. V : pietatis AB 18 seneritati Ttv: seuertati B seueritate A add. s. I. m. rec . pnnit 25 poenitns A = eis fuerit. nam cum uniuersa gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit, ut terram repromissionis intraret, praeter duos tantum sanctos nullus intrauit. sic enim scriptum est: locutus est dominus ad Moysen et Aaron, dicens: usque quo multitudo haec pessima murmurat contra me? uiuo ego, ait dominus; sicut locuti estis hodie ante me, sic faciam uobis: in solitudine hac iacebunt cadauera uestra. et quid postea? paruulos, inquit, uestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut uideant terram, quae uobis displicuit: uestra cadauera iacebunt in solitudine. et quid deinde? omnes, inquit, mortui sunt atque percussi in conspectu domini. quid est, quod in his omnibus non sit? uis uidere rectorem? ecce et praesentia corrigit et futura disponit: uis uidere seuerum iudicem? ecce noxios punit: uis uidere iustum et pium? ecce innocentibus parcit: uis uidere in omnibus iudicem? ecce ubique iudicium est. nam et ut iudex arguit et ut iudex regit: iudex promit sententiam, iudex noxios perimit, iudex innoxios muneratur. 3 Num. 14, 26 sq . 8 Num. 14, 31 12 Num. 14, 37 1 hebrQorum ex hebreorum A corr. m. 2 6 ante me hodie B 14 praesentia] praeecientia A 15 seuerum B: iustum et seuerum, et pium et seuerum A sed duabuis uocibw posterioribus punctatis 18 promit A: promisit B 19 muneratur. EXPLICIT LIBER PRIMUS CU FELICITATE. INCIPIT LIBEE SECUNDUS IN UIBTUTE DI A, EXPLICIT LIBER I. INCIPIT II. B