ceterum erga personas quasdam, ut legimus, ac familias censura dei inexorabilis est, sicut illud, ubi otiante sabbatis populo is, qui colligere ligna usurparat, occiditur: quamuis enim opus ipsum hominis uideretur innoxium, faciebat tamen eum diei obseruatio criminosum: uel cum duobus lite certantibus unus quia blasphemarat morte multatur. sic enim scriptum est: ecce autem filius mulieris Israhelitis, quem pepererat de uiro Aegyptio inter filios Israhel, iurgatus est in castris cum uiro Israhelite: cumque blasphemasset dominum et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. et paulo post: miserunt, 2 Eiod. 32, 85 .19 Nam. 15 25 Leuit. 24, 10 29 Leuit. 24, 12 1 Syna B 3 fec (= fecit) B 4 quid B 5 ut om. A 8 probaretque B: praeberetque A 11 in pari B 12 quia B om. m. 1 15 seueritate B 16 tamen sibi B ∗∗aliter ∗∗ et pecaliari d 17 innumeri AB 18 conplectebatur B 19 quasdam personas B 20 dei B 8. 1. add. m. 1 est om. A 21 his qui A - occidi iubetur B 25 Israhelitis et paulo post Israhel et Israhelitae A isrHtis etc. B 28 dominum] nomen B 29 est om. B inquit, eum in carcerem, donec uiderent, quid iuberet dominus, qui locutus est ad Moysen dicens: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus super caput eius et lapidet eum populus uniuersus. numquid non praesens dei est manifestumque iudicium -et prolata quasi iuxta humani examinis formam caelesti disceptatione sententia? primum qui peccauerat comprehensus est, secundo quasi ad tribunal adductus, tertio accusatus, deinde in carcerem missus, postremo caelestis iudicii auctoritate punitus: porro autem non punitus tantum sed punitus sub testimonio, ut damnare scilicet uideretur reum iustitia non potestas, exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne qui postea admitteret, quod omnis in uno populus uindicasset. hac igitur ratione atque iudicio omnia deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quicquid singuli pertulissent. sicut etiam illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis uiri, caelesti igne consumpti sunt: in quibus utique non iudicium tantum sed praesens ostendere deus uoluit imsependensque iudicium. sic enim scriptum est, quod, cum egressus ignis a domino deuorasset holocaustum, arreptis Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressusque ignis a domino deuorauit eos, et mortui sunt coram domino. quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium uoluit ostendere, 21 Leuit. 10, 1 sq. 5 est om. B m.1 9 accusatur B missus B m. 2 a. I . 10 pu** A a. scr. m. rec . nitas 12 ad cunctorum] adiunctorum B 13 proficiente ex proficiscente v corr. (Brassicanus ?): pr∗f∗∗∗scente A proficiscentem, B ne quis B 15 semper. egit scilicet B 16 ∗∗ctioni omnium A 17 fuit ∗∗∗sanguinis A 18 utique a tantum ∗∗∗∗ere deus uoluit A 19 deus ostendere uoluit B inpendensque B 20 scriptum est ∗∗∗ locaustum A 21 areptis A 22 Aaron ∗∗∗offerentes A 24 alienum ∗∗∗que ignis A 26 domino. •M per ∗ dexteram A 27 ostendere om. B m. 1 qui errorem supradictorum statim in ipso opere puniuit, nec prius paene est peractum facinus peccantium quam ulcisceretur poena peccatum. quamuis non id tantum in hac re actum sit sed etiam multa alia- cum enim in illis tunc non mens impia sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declarauit profecto dominus; quo supplicio digni essent qui contemptu diuinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a deo essent, qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur, qui iniussa fecissent. porro autem etiam ex hoc consulere deus uoluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intellegerent, quantum iram dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet nec ministerii sacri priuilegium uindicaret.