<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p> X. Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse quondam hanc <lb/>
            hominum curam deum, ceterum nunc penitus non habere. <lb/>
            unde hoc ita credimus? forsitan quia, ut illi, tunc, manna <lb/>
            cotidie non comedimus, cum agros triticeis plenos messibus <lb n="25"/>
            demetamus? quia coturnices humanis se manibus ingerentes <lb/>
            non adprehendimus, cum omnia auium pecudum bestiarum <lb/>
            genera deuoremus?quod saliences rupibus aquas apertis oribus <lb/>
            non excipimus, cum uinarias, domos uinearum fructibus iuri-.

<note type="footnote"> 1 Exod. 19, 9 3 Exod. 19, 16 5 Exod. 19, 20 7 Exod. <lb/>
            33, 9 scyj. </note>

<note type="footnote"> 4 apdip ex audire <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> falgora in <hi rend="italic">A fuisse uidetur ;</hi> <lb/>
            cuanuerunt ex<hi rend="italic">parte</hi> litt.Q Syna <hi rend="italic">B</hi> 9 ad hostium ataret 4 <lb/>
            starot a4 hostium <hi rend="italic">B</hi> 13, hominishabere B 14 homunculum <lb/>
            nilem B.16 inmortalibus <hi rend="italic">B</hi> 22 quondam <hi rend="italic">ex</hi> quandam <hi rend="italic">A. carr. <lb/>
             &lt;?. rpc</hi>. 23, paenitus <hi rend="italic">A</hi> ut <hi rend="italic">ex</hi> ait <hi rend="italic">B corr. m. 1</hi> U manna<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> <lb/>
            cottidie <hi rend="italic">B</hi> 25 triticeos <hi rend="italic">B</hi> 26 dimittamus <hi rend="italic">d</hi> 29 accipimus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> dom\' <hi rend="italic">(sic) B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="23"/>
            gemus?</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>addo ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tnnc  <lb/>
            deo curae fuisse et nos a deo neglegi dicimus, si accipere pro <lb/>
            praesentibus bonis praeterita possemus, respueremus penitus <lb/>
            condicionis istius optionem. nollemus enim haec quae nunc <lb/>
            habemus amittere, ut possemus ea quibus tunc illi, usi sunt <lb n="5"/>
            possidere, non quod nos meliora nunc habeamus, quam gens <lb/>
            illa tunc habuit, sed quia et illi, qui cotidiano tunc caeli ac <lb/>
            dei ministerio pascebantur, antiquam uentris ingluuiem bonis <lb/>
            praesentibus praeferebant, turpissima scilicet ciborum carnalium <lb/>
            recordatione maesti et foetidissimo caeparum atque alliorum <lb n="10"/>
            amore aegrescentes, non quod potiora. essent quibus antea usi <lb/>
            erant, sed quia quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab illis. illi <lb/>
            horrebant quae erant et quae non erant desiderabant: nos <lb/>
            magis laudamus illa quae tunc fuerunt, quam ista quae nunc <lb/>
            sunt, non quia, si eligendi facultas esset, semper habere illa <lb n="15"/>
            mallemus, sed quia usitatum hoc humanae mentis est uitium, <lb/>
           
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p> illa magis semper uelle quae desunt, et quia, ut illeait,  <lb/>
            aliena nobis, nostra plus aliis placent. accedit quoque <lb/>
            illud, quod generale ferme est omni homini, ut deo semper . <lb/>
            ingratus sit, insitoque hoc at quasi natiuo malo se cuncti inuicem <lb n="20"/>
            uinciunt, ut beneficiis dei detrahant, ne debitores se <lb/>
            esse cognoscant. sed haec hactenus. nunc ad negotii dudum <lb/>
            coepti ordinem reuertamur, quamuis, ut reor, non mediocriter <lb/>
            iam probauerinpms quae proposuimus: sed addamus tamen. adhuc, <lb/>
            si placet, quippiam. quia melius est plus probare aliquid quam <lb n="25"/>
            necesse est, quam minus forsitan quam negotio debeatur. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>XI. Liberatus quondam de Pharaonis iugo populus 

<note type="footnote"> 17 Syrus v. 28 ed. Bibb,,. </note>

<note type="footnote"> 2 negglegi <hi rend="italic">B</hi> 6 nunc meliont <hi rend="italic">B</hi> 7 cottidiano B -10 cęparum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> aliorum <hi rend="italic">AB</hi> 12 sed quia-quae erant <hi rend="italic">om. A</hi> (et v) <hi rend="italic">sed<lb/>
             A in mg. inferiore m. 2 eaque admodim</hi> antigua add. 13 qąę horrebant <lb/>
            <hi rend="italic">B adiectis m, 2 transpostionis signis</hi> 17 deaunt Et quia-placent, <lb/>
            accidit <hi rend="italic">etc. sic</hi> uulgo <hi rend="italic">interpungitur;</hi> mutauimus<hi rend="italic">interpunctionem et</hi> accedit <lb/>
            <hi rend="italic">ex B recepimul. auctore Hartelio</hi> 18 ĄOcidit 4 19 homini omni <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 21 nincont <hi rend="italic">B</hi> nitiant <hi rend="italic">suspicatus, est Hartelius; sed uincire, puto,<lb/>
             est nostrum</hi> cwie durch einen Zauber baBnen\'; <hi rend="italic">cf</hi>. Sulp. <hi rend="italic">Seu. dialIIg. I (II)<lb/>
             9, 6 et Owid. fast. 11581</hi> 22 actenus <hi rend="italic">A</hi> 27 hebreorum <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="24"/>
            Hebraeorum ad Sina montem praeuaricatus est et statim a domino <lb/>
            pro errore percussus. sic enim scriptum est: percussit ergo <lb/>
            dominus populum pro errore uituli quem fecerat <lb/>
            Aaron. quod potuit maius et euidentius de peccatoribus deus <lb/>
            ferre iudicium, quam ut statim consequeretur poena peccantes? <lb n="5"/>
            et tamen cum omnis populus reus fuerit, cur non est in omnes <lb/>
            missa damnatio ? quia pius scilicet dominus partem percussit <lb/>
            sententiae suae gladio, ut partem corrigeret exemplo probiretque <lb/>
            omnibus simul et coercendo censuram et indulgendo <lb/>
            pietatem. censura enim fuit, quod castigauit, pietas quod<lb n="10"/>
            pepercit, quamuis utrumque impari modo : plus siquidem tunc <lb/>
            pietati datum est quam seueritati. ideo utique, quia cum indulgentissimus <lb/>
            dominus propensiorem se semper miserationi <lb/>
            praestet quam ultioni, licet in coercenda tunc Iudaici exercitus <lb/>
            parte iudicio ac seueritati censura diuina aliquid adtribuerit,<lb n="15"/>
            maiorem sibi tamen populi portionem pietas uindicauit, specialiter <lb/>
            quidem hoc et peculiari tunc innumerae plebis misericordia, <lb/>
            ne omnes scilicet quos reatus complectebatur poena  <lb/>
            consumeret.</p></div></div></div></body></text></TEI>