<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>sed post ista, quae diximus, quid <lb/>
            secutum est? Israhel dimittitur, pascha celebrato Aegyptios <lb/>
            spoliat, diues abscedit. Pharaonem paenitet, exercitum contrahit, <lb/>
            ad fugientes peruenit, castris iungitur, tenebris separatur, <lb/>
            siccatur pelagus, Israhel graditur, officiosa undarum<lb n="15"/>
            patientia liberatur. Pharao sequitur, mare super eum reuoluitur, <lb/>
            fluctu operiente deletur. puto iam non obscurum in <lb/>
            his quae acta sunt dei esse iudicium, et quidem non iudicium <lb/>
            tantum sed etiam moderationem atque patientiam: patientiae <lb/>
            enim fuit quod Aegyptii rebellantes saepe percussi sunt, iudicii <lb n="20"/>
            quod contumaciae pertinaces morte damnati.</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>igitur post <lb/>
            hunc rerum gestarum ordinem ingreditur heremum uictrix sine <lb/>
            bello gens Hebraeorum. agit iter sine itinere, uiatrix sine <lb/>
            uia, praeuio deo, diuino commilitio honorabilis, ductu caelesti <lb/>
            potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam<lb n="25"/>
            nocte, congruas colorum diuersitates pro temporum diuersitate <lb/>
            sumentem, scilicet ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret <lb/>
            et caliginem noctis flammeo splepdore claritate radiaret.

<note type="footnote"> 1 rub.um <hi rend="italic">A</hi> 2 accepit <hi rend="italic">A</hi> 3 contempnitur <hi rend="italic">AB fere</hi> ubi- <lb/>
            <hi rend="italic">.que</hi> 9 enim <hi rend="italic">deleuit Bittershusius: fort. recte, praesertim cum<lb/>
             facillime repeti posset ex statim seq</hi>. quotiens cumque enim; <hi rend="italic">cf. supra<lb/>
             ad §. 38</hi> 10 quotienscnmque <hi rend="italic">et</hi> totiens <hi rend="italic">A (non</hi> quotiescumque <hi rend="italic">ėt</hi> <lb/>
            toties <hi rend="italic">ut Halmius refert) et B</hi> 12 sequutum <hi rend="italic">A</hi> Israhel <hi rend="italic">A fere<lb/>
             ubique, alias</hi> isrf ut <hi rend="italic">B</hi> pasca celebrat <hi rend="italic">B</hi> 16 uoluitur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 percussit iudicii <hi rend="italic">(om</hi>. sunt) <hi rend="italic">B</hi> 22 hunc <hi rend="italic">nos:</hi> habc <hi rend="italic">AB</hi> Halmius <lb/>
            <hi rend="italic">(om. Ttv)</hi> 23 hebreorum <hi rend="italic">AB</hi> 24 com.litio <hi rend="italic">(sic) A</hi> cmilicio <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p> adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas uel datas  <lb/>
            uel immutatas, speciem seruantes naturam relinquentes, adde <lb/>
            -aperta erumpentibus riuis montium capita, adde scaturrientia <lb/>
            nouis puluerulenta arua torrentibus, adde inlatos itinerantium <lb/>
            castris alitum greges, deum pietate indulgentissima non usibus <lb n="5"/>
            tantum hominum sed etiam inlecebris seruientem, datum per <lb/>
            quadraginta annos astris cotidie famulantibus -cibum, rorantes <lb/>
            iugiter escis dulcibus polos, non ad uictum tantum sed etiam <lb/>
            ad delicias profluentes : adde homines in nullis membrorum <lb/>
            suorum partibus accessus et decessus humanorum corporum <lb n="10"/>
            sentientes, ungues non auctos, dentes non imminutos, capillos <lb/>
            semper aequales, non adtritos pedes, non scissas uestes, calciamenta <lb/>
            non rupta, , redundantem hominum honorem usque <lb/>
            ad induuiarum uilium dignitatem: adde huc erudiendae gentis <lb/>
            officio descendentem ad terras deum, adcommodantem se <lb n="15"/>
            terrenis uisibus deum filium, innumerae multitudinis plebem <lb/>
            in consortium diuinae familiaritatis admissam, sacrae amicitiae <lb/>
            honore pollentem: adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles <lb/>
            bucinarum caelestium sonos, tremendum undique totius aeris <lb/>
            fragorem, polos sacris clangoribus mugientes, ignes caligines <lb n="20"/>
            nebulas deo plenas, loquentem comminus dominum, legem <lb/>
            diuino ore resonantem, incisas digito dei litteras apices <lb/>
            paginas, saxeum uolumen, discentem populum et docentem <lb/>
            deum ac mixtis paene hominibus atque angelis unam caeli ac <lb/>
            terrae scholam.</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>sic enim scriptum est, quod cum retulisset 

<note type="footnote"> 1 fontes <hi rend="italic">ex</hi> fonte <hi rend="italic">eorr. A m. 1</hi> 3 aperte d addescatur <lb/>
            rientia <hi rend="italic">A m. 1</hi> adde scaturiencia <hi rend="italic">B</hi> 7 XL d quadraginta <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            cottidie <hi rend="italic">B</hi> 11 sentientes Halm : nescientes <hi rend="italic">AB</hi> auctos <hi rend="italic">Tv:</hi> <lb/>
            actos <hi rend="italic">AB</hi> 12 adsicissas <hi rend="italic">A quod iterbum fort</hi>. ad <hi rend="italic">exemplum praecedentis<lb/>
             </hi> adtritoe <hi rend="italic">a Saluiano noucUum est</hi> 13 honoremusq: adinduuiarum<lb/>
             <hi rend="italic">d</hi> (m <hi rend="italic">mg. add. m. rec</hi>. inlu.iarum) 15 accommodantem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 usibus <hi rend="italic">Rittershusius</hi> dei filium <hi rend="italic">B</hi> innumere <hi rend="italic">.A m. 1 B</hi> (in <lb/>
            munereT) 18 fulgi∗∗ A <hi rend="italic">(fuisse uidetur</hi> fulgora) 21 eoffiinus <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            comut- <hi rend="italic">B</hi> (communius Tv quod <hi rend="italic">Brassicanus mutauit in</hi> cum mose) <lb/>
            22 reaonante <hi rend="italic">A</hi> apices <hi rend="italic">Hartelius:</hi> rupices <hi rend="italic">AB Halmius; similiter<lb/>
             tria substant. posuit paulo ante</hi> ignes caligines nebulas 24 ac <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8.1 <hi rend="italic">m. 1</hi> \'25 scolam <hi rend="italic">B, euanuit in d (item in seqq. usque</hi> ad uniuersis <lb/>
            <hi rend="italic">pauca) post</hi> retuiisaet in <hi rend="italic">B est</hi> dfis <hi rend="italic">sed punct</hi>. </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="22"/>
            
</p><p>Moysee uerba populi ad dominum, dixerit ei dominus : iam <lb/>
            nunc ueniam ad te in caligine nubis, ut audiat me <lb/>
            populus loquentem ad te. et paulo post: ecce, inquit, <lb/>
            coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et <lb/>
            nubes densissima operire montem. et iterum: descenditque<lb n="5"/>
            dominus super montem Sina in ipso <lb/>
            montis uertice. ac deinceps: loquebaturque cum <lb/>
            Moyse uidentibus uniuersis, quod columna nubis <lb/>
            ad ostium staret tabernaculi, stabantque et ipsi <lb/>
            et adorabant per fores tabernaculorum suorum<lb n="10"/>
            loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, <lb/>
            sicut loqui solet homo ad amicum suum. quae cum <lb/>
            ita sint, uideturne habere hominis curam deus, haec tanta <lb/>
            tribuens, haec tanta praestans, participem sermonis sui uilem <lb/>
            homunculum faciens et quasi in consortium sacrae sodalitatis<lb n="15"/>
            admittens, aperiens ei plenas diuitiis immortalibus palmas <lb/>
            suas, alens eos nectaris poculo, pascens caelesti cibo? quam, <lb/>
            rogo, maiorem eis gubernaculi sui praestare curam, quam <lb/>
            maiorem praestare potuit affectum, quam ut cum praesentis <lb/>
            saeculi uitam agerent, speciem iam futurae beatitudinis possiderent <lb n="20"/>
            ? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>