<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>subiungit <lb/>
            autem statim huic historiae deus, dicens: clamor Sodomorum <lb/>
            et Gomorrae multiplicatus est, etpeccatum <lb/>
            eorum adgrauatum est nimis. clamor, inquit, Sodomorum <lb/>
            et Gomorrae multiplicatus est. pulchre clamorem dixit in se<lb n="20"/>
            habere peccata; grandis enim absque dubio peccantium clamor <lb/>
            est, qui a terra ascendit ad caelum. quare autem peccata <lb/>
            hominum quasi clamare testatur? scilicet quia caedi aures <lb/>
            suas deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena <lb/>
            peccantium. et uere clamor et grandis clamor est, quando<lb n="25"/>
            pietas dei peccatorum clamoribus uincitur, ut peccantes punire <lb/>
            cogatur. ostendit ergo dominus, quam inuitus puniat etiam <lb/>
            grauissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se <lb/>
            ascenderit. hoc est dicere: miselricordia quidem mea mihi <lb/>
            suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut

<note type="footnote"> 17 Gen. 18, 20\' </note>

<note type="footnote"> 1 immolare <hi rend="italic">A</hi> 2 sibi filium deus <hi rend="italic">B</hi> 5 solatia <hi rend="italic">A</hi> 8 nnmerator <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 13 protezit <hi rend="italic">B</hi> 14 temptari <hi rend="italic">B</hi> 15 adnersariis <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            auersariis <hi rend="italic">eorr. A m. rec</hi>. 18 <hi rend="italic">et</hi> 20 gomurrae <hi rend="italic">A</hi> 19 aggrauatum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 polchrae <hi rend="italic">puncta</hi> a <hi rend="italic">lit. A</hi> 24 dicitur <hi rend="italic">A</hi> differatur <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> deferatur <hi rend="italic">corr. A m. rec</hi>. 28 ad se <hi rend="italic">ex</hi> a se <hi rend="italic">corr. A m. rec</hi>. <lb/>
            30 suadit A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="19"/>
            puniam. cum ergo ista dixisset, quid consecutum est?</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>mittuntur <lb/>
            angeli Sodomam, proficiscuntur introeunt, bonorum <lb/>
            fouentur officio malorum uexantur iniuria; caecantur improbi <lb/>
            saluantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur, urbs <lb/>
            cum habitatoribus impiis concrematur. interrogo hic, utrumuam <lb n="5"/>
            deus ex iudicio malos an sine iudicio concremarit? qui sine <lb/>
            iudicio Sodomitas punitos a deo dicit, iniquum deum arguit: <lb/>
            si autem cum iudicio malos perdidit, iudicauit. iudicauit <lb/>
            utique et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicauit, <lb/>
            cum enim ad supplicium malorum gehennam in futuro arsuram <lb n="10"/>
            esse manifestum sit, Sodomam autem et uicinas ei <lb/>
            urbes caelestis flamma consumpserit.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>in praesenti autem illud  <lb/>
            quod futurum est deus uoluit declarare iudicium, quando super <lb/>
            impium populum gehennam misit e caelo, sicut etiam apostolus <lb/>
            dicit, quod deus ciuita\'tes Sodomam et Gomorram euersione <lb n="15"/>
            damnarit exemplum ponens impie acturis, quamuis id ipsum <lb/>
            quod ibi actum est plus habuerit misericordiae quam seueritatis. <lb/>
            quod enim poenam tam diu distulit, misericordiae <lb/>
            fuit, iustitiae, quod aliquando puniuit. et ideo cum angelos <lb/>
            Sodomam deus mitteret, hoc nobis probare uoluit, quod etiam <lb n="20"/>
            malos puniret inuitus: scilicet ut, cum legeremus quae a <lb/>
            Sodomitis angeli pertulissent et uideremus scelerum immanitatem <lb/>
            criminum turpitudinem libidinum obscenitatem, probaret <lb/>
            utique nobis deus, quod ipse eos noluerit perdere, sed <lb/>
            ipsi extorserint ut perirent. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>VIII!. Possum innumera proferre, sed uereor, ne dum satis  <lb/>
            rem probare nitimur, historiam texuisse uideamur. Moyses in

<note type="footnote"> 1 Gen. 19 15 II Pet. 2, 6 27 Exod. 3 </note>

<note type="footnote"> 4 loht <hi rend="italic">B</hi> 5 concrematur impiis <hi rend="italic">B</hi> hic <hi rend="italic">B s. 1. m. 2</hi> <lb/>
            10 enim <hi rend="italic">fort. ex</hi> cum <hi rend="italic">quod praecedit dittographia ortum est; uid. infra<lb/>
             ad g. 40</hi> snplicium <hi rend="italic">B</hi> gehenna—arsura <hi rend="italic">AB</hi> genS (e <hi rend="italic">lit. alt. <lb/>
             s. scr.)</hi> — arsuram v 11 autem <hi rend="italic">A (quod Halmium fugit): om. B</hi> <lb/>
            ei <hi rend="italic">non</hi> eius <hi rend="italic">etiam B</hi> 15 gomurram <hi rend="italic">A</hi> 16 dampnaret <hi rend="italic">B m. 1</hi> <lb/>
            18 poenam eorum <hi rend="italic">B</hi> (eorum <hi rend="italic">in A deesse Halmium fugit)</hi> 24 sed ipsi <lb/>
            —proferre <hi rend="italic">A in mg. inferiore antiqua manu et alio atramento scripta <lb/>
            habet</hi> 26 dum <hi rend="italic">B s. I. m. 1 ut uid</hi>. 27 rem probare] reprobare <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> retinemur <hi rend="italic">sed m. rec. 8. scr</hi>. nitimur <hi rend="italic">Å</hi> renitimur <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            - deserto. positos gregem pascit, rubum ardere conspicit, deum <lb/>
            ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem <lb/>
            mittitur, uenit loquitur contemnitur uincit. Aegyptus <lb/>
            percutitur, Pharaonis inoboedientia uerberatur. et quidem non <lb/>
            uno modo, scilicet ut plus sacrilegus torqueatur diuersitate<lb n="5"/>
            supplicii. et quid postremo? decies rebellat decies uerberatur. <lb/>
            quid ergo dicimus? puto quod in his Omnibus et curare pariter <lb/>
            res humanas deum et iudicare cognoscas. in Aegypto <lb/>
            quippe tunc enim non simplex tantum sed multiplex constat <lb/>
            dei fuisse iudicium; quotienscumque enim rebellantes Aegyptios <lb n="10"/>
            percussit totiens iudicauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>