subiungit autem statim huic historiae deus, dicens: clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est, etpeccatum eorum adgrauatum est nimis. clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est. pulchre clamorem dixit in se habere peccata; grandis enim absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit ad caelum. quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? scilicet quia caedi aures suas deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena peccantium. et uere clamor et grandis clamor est, quando pietas dei peccatorum clamoribus uincitur, ut peccantes punire cogatur. ostendit ergo dominus, quam inuitus puniat etiam grauissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se ascenderit. hoc est dicere: miselricordia quidem mea mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut 17 Gen. 18, 20\' 1 immolare A 2 sibi filium deus B 5 solatia A 8 nnmerator B 13 protezit B 14 temptari B 15 adnersariis ex auersariis eorr. A m. rec . 18 et 20 gomurrae A 19 aggrauatum B 20 polchrae puncta a lit. A 24 dicitur A differatur ex deferatur corr. A m. rec . 28 ad se ex a se corr. A m. rec . 30 suadit A puniam. cum ergo ista dixisset, quid consecutum est? mittuntur angeli Sodomam, proficiscuntur introeunt, bonorum fouentur officio malorum uexantur iniuria; caecantur improbi saluantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur, urbs cum habitatoribus impiis concrematur. interrogo hic, utrumuam deus ex iudicio malos an sine iudicio concremarit? qui sine iudicio Sodomitas punitos a deo dicit, iniquum deum arguit: si autem cum iudicio malos perdidit, iudicauit. iudicauit utique et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicauit, cum enim ad supplicium malorum gehennam in futuro arsuram esse manifestum sit, Sodomam autem et uicinas ei urbes caelestis flamma consumpserit. in praesenti autem illud quod futurum est deus uoluit declarare iudicium, quando super impium populum gehennam misit e caelo, sicut etiam apostolus dicit, quod deus ciuita\'tes Sodomam et Gomorram euersione damnarit exemplum ponens impie acturis, quamuis id ipsum quod ibi actum est plus habuerit misericordiae quam seueritatis. quod enim poenam tam diu distulit, misericordiae fuit, iustitiae, quod aliquando puniuit. et ideo cum angelos Sodomam deus mitteret, hoc nobis probare uoluit, quod etiam malos puniret inuitus: scilicet ut, cum legeremus quae a Sodomitis angeli pertulissent et uideremus scelerum immanitatem criminum turpitudinem libidinum obscenitatem, probaret utique nobis deus, quod ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint ut perirent. VIII!. Possum innumera proferre, sed uereor, ne dum satis rem probare nitimur, historiam texuisse uideamur. Moyses in 1 Gen. 19 15 II Pet. 2, 6 27 Exod. 3 4 loht B 5 concrematur impiis B hic B s. 1. m. 2 10 enim fort. ex cum quod praecedit dittographia ortum est; uid. infra ad g. 40 snplicium B gehenna—arsura AB genS (e lit. alt. s. scr.) — arsuram v 11 autem A (quod Halmium fugit): om. B ei non eius etiam B 15 gomurram A 16 dampnaret B m. 1 18 poenam eorum B (eorum in A deesse Halmium fugit) 24 sed ipsi —proferre A in mg. inferiore antiqua manu et alio atramento scripta habet 26 dum B s. I. m. 1 ut uid . 27 rem probare] reprobare B retinemur sed m. rec. 8. scr . nitimur Å renitimur B 2* - deserto. positos gregem pascit, rubum ardere conspicit, deum ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem mittitur, uenit loquitur contemnitur uincit. Aegyptus percutitur, Pharaonis inoboedientia uerberatur. et quidem non uno modo, scilicet ut plus sacrilegus torqueatur diuersitate supplicii. et quid postremo? decies rebellat decies uerberatur. quid ergo dicimus? puto quod in his Omnibus et curare pariter res humanas deum et iudicare cognoscas. in Aegypto quippe tunc enim non simplex tantum sed multiplex constat dei fuisse iudicium; quotienscumque enim rebellantes Aegyptios percussit totiens iudicauit.