<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo post haec secutum est ? <lb/>
            cum, inquit, uidisset deus terram esse corruptam, <lb/>
            dixit ad Noe: finis uniuersae carnis uenit coram<lb n="20"/>
            me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et <lb/>
            ego disperdam eos cum terra. et quid postea? rupti <lb/>
            sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae et cataractae <lb/>
            caeli apertae sunt factaque est pluuia super

<note type="footnote"> 19 Gen. 6, 12 23 Gen. 7, 11 </note>

<note type="footnote"> ptura sacra <hi rend="italic">fort. delenda esse putat Halmius ut sit</hi> inquit <hi rend="italic">nostrum</hi> <lb/>
            \'heisst es\'; <hi rend="italic">malui uero de transpositione cogitare haud raro et in A <lb/>
            obuia, praesertim cum haec citandi ratio Saluiano sollemnis esse uideatur <lb/>
            cf. III 8 bis; in primis aduerte priorem locum, ubi est:</hi> qui (sc. <lb/>
            deus) iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum <hi rend="italic">etc., ubi maiore<lb/>
             iure de glossemate in uu</hi>. sermo diu. <hi rend="italic">cogitaueris; IIII 2; VI 5; ad <lb/>
            Eccles. I 7. III 10. 12. 19 etc</hi>. 3 poenituit <hi rend="italic">A qui alias plerumque</hi> <lb/>
            pęnituit <hi rend="italic">uel</hi> penituit <hi rend="italic">habet;</hi> penituit <hi rend="italic">(sic) B</hi> 10 deus <hi rend="italic">s. I. B</hi> <lb/>
            11 punitur <hi rend="italic">A</hi> 12 ergo inquit deum sacra scr. quod <hi rend="italic">AB \'fort</hi>. inquit <lb/>
            eum [scriptura sacra] quod\' <hi rend="italic">Halmius; nos iterum transposuimus <lb/>
            duo uu. ut supra g. 31</hi> 15 ueram <hi rend="italic">ex</hi> rerum <hi rend="italic">in</hi> v <hi rend="italic">corr. Brassicanus:</hi> <lb/>
            rerum <hi rend="italic">AB</hi> 16 intelligentiam <hi rend="italic">hic et A</hi> 20 terrae s. <hi rend="italic">scr. m. 1</hi> <lb/>
            carnis <hi rend="italic">B</hi> 23 cata∗∗∗ apertae <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. <lb/>
            et paulo post: consumpta est omnis caro, quae <lb/>
            mouebatur super terram. et deinceps: remansit autem <lb/>
            solus Noe et qui cum eo erant in area. hic nunc <lb/>
            requirere ab illis uolo, qui incuriosum rerum humanarum <lb/>
            appellant deum, an illo tempore uel curasse eum terrestria <lb/>
            credant uel iudicasse? puto enim non iudicauit tantum sed <lb/>
            etiam dupliciter iudicauit; nam et dum seruat bonos pium <lb/>
            se retributorem, et dum condemnat malos seuerum iudicem <lb/>
            comprobauit.</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluuium, <lb n="10"/>
            id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus <lb/>
            auctoritatis habere uideantur: quasi uero aut tunc alius deus <lb/>
            fuerit aut postea eandem mundi curam habere noluerit. possum <lb/>
            quidem diuino munere per singulas post diluuium generationes <lb/>
            probare quae dico, sed et enormitas uetat et tamen <lb n="15"/>
            certa quaedam ac maiora sufficiunt, quia, cum idem sit absque <lb/>
            dubio maiorum pariter ac minorum deus, id profecto intellegendum <lb/>
            est in minoribus, quod in maioribus comprobatur. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>VIII. Igitur cum post diluuium generationi hominum benedixisset  <lb/>
            deus, immensam hominum multitudinem benedictio <lb n="20"/>
            ipsa generasset, loquitur ad Abraham dominus e caelo, iubet <lb/>
            ut deserat terram suam, inquirat alienam. uocatur sequitur <lb/>
            adducitur conlocatur, fit de paupere locuples de ignoto potens, <lb/>
            infimus peregrinatione excellentissimus dignitate. sed ne haec <lb/>
            tamen, quae ei data a deo fuerant, muneris tantum uiderentur <lb n="25"/>
            fuisse non meriti, qui laetabatur prosperis probatur aduersis. <lb/>
            sequitur quippe labor periculum timor: uexatur commigratione

<note type="footnote">2 Gen. 7, 21 21 Gea. 12, 1 </note>

<note type="footnote">5 humanarum 8. <hi rend="italic">I. m. 2 B</hi> 6 terrestria <hi rend="italic">ex</hi> terrestrium <hi rend="italic">corr. in</hi> <lb/>
            v <hi rend="italic">Brassicanus : terreetr#u» A</hi> terrestrifl <hi rend="italic">B</hi> (\'terrestrium <hi rend="italic">haud scio an <lb/>
            recte ut sit graecimus\' Halmius.cf. infra c. VIIII init.:</hi> curare pariter <lb/>
            res humanas deum; <hi rend="italic">quod antecedit</hi> humanarum <hi rend="italic">corruptelae causa<lb/>
             fuit)</hi> 10 cdprobauit <hi rend="italic">d</hi> Sprobauit <hi rend="italic">B</hi> 11 quo*dam <hi rend="italic">(sic)</hi> v: quondam <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 12 aut <hi rend="italic">om. B</hi> alius deus tunc <hi rend="italic">B</hi> 14 per aingulas <lb/>
            <hi rend="italic">B m. 2 add</hi>. 18 conprobatur <hi rend="italic">B</hi> 20 inmensamque <hi rend="italic">B</hi> 21 iubens <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> iubet <hi rend="italic">in</hi> v <hi rend="italic">Brassianus</hi> 25 uideretur <hi rend="italic">B</hi> 26 non fuisse <lb/>
            meriti <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> VIII. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            fatigatur exilio, contumelia adficitur uxore priuatur  immolari <lb/>
            sibi deus filium iussit, pater obtulit et quantum ad definitionem <lb/>
            cordis pertinet immolauit. rursum exilia rursum metus, <lb/>
            Philistinorum inuidia Abimelech rapina, multa quidem mala <lb/>
            sed tamen paria solacia: nam etsi a plurimis adficitur, tamen <lb n="5"/>
            de omnibus uindicatur.</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>quid igitur? in cunctis istis, quae <lb/>
            memorauimus, num deus non est et inspector et inuitator et <lb/>
            ductor et sollicitus et sponsor et protector et munerator et <lb/>
            probator et sublimator et ultot et iudex? inspector quippe est, <lb/>
            dum ex omnibus unum eligit, quem meliorem uidit; inuitator,<lb n="10"/>
            dum uocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dant <lb/>
            ad ilicem uisitat; sponsor, dum futura promittit; protector, <lb/>
            quia inter gentes barbaras texit; munerator, quia locupletauit; <lb/>
            probator, quia temptare asperis uoluit; sublimator, quia <lb/>
            potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de aduersariis <lb n="15"/>
            ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>