<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>priusquam de euidentiore iudicio dei dicam, puto <lb/>
            quod etiam in his quae iam diximus quaedam censura iudicii<lb n="20"/>
            est; in hoc enim, quod unius sacrificium deus suscipit alterius <lb/>
            excludit, euidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate <lb/>
            alterius iudicauit. sed hoc parum est. Cain igitur <lb/>
            futuro facinori uiam sternens fratrem in solitudinem trahit, <lb/>
            secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et<lb n="25"/>
            stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere <lb/>
            sibi credidit, si aspectus uitaret hominum fratricidium deo <lb/>
            teste facturus. unde puto, quod haec in illo iam tunc opinio <lb/>
            fuerit quae nunc in multis est, deum scilicet terrestria non <lb/>
            respicere et actus sceleratorum hominum non uidere. necso <lb n="30"/>
            dubium est, cum post facinus admissum dei sermone conuentus

<note type="footnote"> 1 Gen. 2, 7 3 Gen. 2, 8 13 Gen. 4, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 eum inquit <hi rend="italic">B</hi> 7 dampnationis <hi rend="italic">A</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 9 reum <lb/>
            ea <hi rend="italic">B</hi> 19 eaidenciori <hi rend="italic">B</hi> 20 etiam quod <hi rend="italic">B</hi> 21 suscepit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 22 et unius <hi rend="italic">B (om</hi>. de) 24 solitudine <hi rend="italic">B</hi> 26 sufficere <lb/>
            <hi rend="italic">his d m. l</hi> 27 aspectu sui daret <hi rend="italic">sed</hi> t <hi rend="italic">sup</hi>. d <hi rend="italic">adecr. m. 2 A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            nihil se de caede fratris scire responderit. adeo inscium facti <lb/>
            sui deum arbitrabatur, ut crederet feralissimum nefas tegi <lb/>
            posse mendacio. at aliter expertus est quam putabat. nam <lb/>
            deum, a quo non existimauit uideri scelera cum occideret, <lb/>
            sensit uidere cum damnaretur.</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>hic nunc requirere ab illis  <lb n="5"/>
            uolo, qui negant res nunc humanas uel respici a deo uel regi <lb/>
            uel iudicari, an cuncta in his quae diximus e diuerso sint. <lb/>
            puto enim, quod praesens est qui sacrificio interest, et regit <lb/>
            qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore <lb/>
            interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium <lb n="10"/>
            iusta animaduersione condemnat. in quo quidem etiam <lb/>
            illud non incommode, uerum ne miremur nunc sanctos homines <lb/>
            quaedam aspera pati, cum uideamus, quod iam tunc deus <lb/>
            etiam per maximum nefas primum sanctorum sinit occidi. <lb/>
            quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis <lb n="15"/>
            est plena indage cognoscere neque nunc temporis disputare. <lb/>
            interim probare satis est, omnia istiusmodi non <lb/>
            neglegentia aut incuria dei fieri, sed consilio ac dispensatione <lb/>
            permitti. nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo <lb/>
            diuinum esse iudicium non possimus denegare, quia summa <lb n="20"/>
            iustitia est uoluntas dei; neque enim ideo non iustum est, <lb/>
            quod diuinitas agit, quia capere uim diuinae iustitiae homo <lb/>
            non ualet. sed ad propositum reuertamur. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>VII. Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria dei  <lb/>
            actum, sed quia quaedam ex his dispositio diuina ita ordinauit, <lb n="25"/>
            quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia uindicauit. <lb/>
            sed non satis quidam forte existimant, haec quae dicimus nos <lb/>
            probasse per paucos: uideamus an id ipsum manifestare possimus <lb/>
            etiam per uniuersos. aucta igitur ac multiplicata humani <lb/>
            generis multitudine simul et iniquitate, uidens deus, inquit

<note type="footnote"> 23 Gen. 6, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 decede <hi rend="italic">AB</hi> responderat <hi rend="italic">A</hi> 4 estimauit <hi rend="italic">AB</hi> uidere <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 5 hinc <hi rend="italic">B</hi> 9 et <hi rend="italic">om. B</hi> 11 condempnat <hi rend="italic">ut paulo ante</hi> <lb/>
            dampnaretur <hi rend="italic">AB et sic in his uerbis fere ubique</hi> 12 nemeremur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 14 primum <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 19 possi∗∗ A 20 possumus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 dei incuria <hi rend="italic">B</hi> 30 uidens inquit deus <hi rend="italic">AB; verba</hi> scri- </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="16"/>
            scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in <lb/>
            terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad <lb/>
            malum omni tempore, paenituit eum quod hominem <lb/>
            fecisset in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus, <lb/>
            delebo, inquit, hominem quem creaui, a <lb n="5"/>
            facie terrae.</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>consideremus quemadmodum in his omnibus <lb/>
            et sollicitudo domini pariter et seueritas indicetur. primum <lb/>
            enim ait \'uidens autem deus\', secundo \'tactus dolore cordis <lb/>
            intrinsecus\', tertio \'delebo, inquit, hominem quem creaui\'. in <lb/>
            hoc siquidem, quod uidere omnia deus dicitur, cura eius<lb n="10"/>
            ostenditur, in hoc, quod dolet, terror irati, in hoc, quod punit, <lb/>
            seueritas iudicantis. \'paenituit ergo deum\', inquit scriptura <lb/>
            sacra, \'quod hominem fecisset in terra\', non quod deus huic <lb/>
            sit obnoxius motui aut ulli subiaceat passioni, sed sermo <lb/>
            diuinus ad insinuandam plenius nobis ueram scripturarum<lb n="15"/>
            intellegentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub <lb/>
            nomine paenitentis dei uim demonstrauit irati; ira est autem  <lb/>
            diuinitatis poena peccantis.</p></div></div></div></body></text></TEI>