priusquam de euidentiore iudicio dei dicam, puto quod etiam in his quae iam diximus quaedam censura iudicii est; in hoc enim, quod unius sacrificium deus suscipit alterius excludit, euidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate alterius iudicauit. sed hoc parum est. Cain igitur futuro facinori uiam sternens fratrem in solitudinem trahit, secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere sibi credidit, si aspectus uitaret hominum fratricidium deo teste facturus. unde puto, quod haec in illo iam tunc opinio fuerit quae nunc in multis est, deum scilicet terrestria non respicere et actus sceleratorum hominum non uidere. necso dubium est, cum post facinus admissum dei sermone conuentus 1 Gen. 2, 7 3 Gen. 2, 8 13 Gen. 4, 3 sq. 3 eum inquit B 7 dampnationis A in om. A 9 reum ea B 19 eaidenciori B 20 etiam quod B 21 suscepit B 22 et unius B (om . de) 24 solitudine B 26 sufficere his d m. l 27 aspectu sui daret sed t sup . d adecr. m. 2 A nihil se de caede fratris scire responderit. adeo inscium facti sui deum arbitrabatur, ut crederet feralissimum nefas tegi posse mendacio. at aliter expertus est quam putabat. nam deum, a quo non existimauit uideri scelera cum occideret, sensit uidere cum damnaretur. hic nunc requirere ab illis uolo, qui negant res nunc humanas uel respici a deo uel regi uel iudicari, an cuncta in his quae diximus e diuerso sint. puto enim, quod praesens est qui sacrificio interest, et regit qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium iusta animaduersione condemnat. in quo quidem etiam illud non incommode, uerum ne miremur nunc sanctos homines quaedam aspera pati, cum uideamus, quod iam tunc deus etiam per maximum nefas primum sanctorum sinit occidi. quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis est plena indage cognoscere neque nunc temporis disputare. interim probare satis est, omnia istiusmodi non neglegentia aut incuria dei fieri, sed consilio ac dispensatione permitti. nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo diuinum esse iudicium non possimus denegare, quia summa iustitia est uoluntas dei; neque enim ideo non iustum est, quod diuinitas agit, quia capere uim diuinae iustitiae homo non ualet. sed ad propositum reuertamur. VII. Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria dei actum, sed quia quaedam ex his dispositio diuina ita ordinauit, quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia uindicauit. sed non satis quidam forte existimant, haec quae dicimus nos probasse per paucos: uideamus an id ipsum manifestare possimus etiam per uniuersos. aucta igitur ac multiplicata humani generis multitudine simul et iniquitate, uidens deus, inquit 23 Gen. 6, 5 1 decede AB responderat A 4 estimauit AB uidere d 5 hinc B 9 et om. B 11 condempnat ut paulo ante dampnaretur AB et sic in his uerbis fere ubique 12 nemeremur A 14 primum om. B m. 1 19 possi∗∗ A 20 possumus B 24 dei incuria B 30 uidens inquit deus AB; verba scri- scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, paenituit eum quod hominem fecisset in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo, inquit, hominem quem creaui, a facie terrae. consideremus quemadmodum in his omnibus et sollicitudo domini pariter et seueritas indicetur. primum enim ait \'uidens autem deus\', secundo \'tactus dolore cordis intrinsecus\', tertio \'delebo, inquit, hominem quem creaui\'. in hoc siquidem, quod uidere omnia deus dicitur, cura eius ostenditur, in hoc, quod dolet, terror irati, in hoc, quod punit, seueritas iudicantis. \'paenituit ergo deum\', inquit scriptura sacra, \'quod hominem fecisset in terra\', non quod deus huic sit obnoxius motui aut ulli subiaceat passioni, sed sermo diuinus ad insinuandam plenius nobis ueram scripturarum intellegentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub nomine paenitentis dei uim demonstrauit irati; ira est autem diuinitatis poena peccantis.