<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>sed de his dicendum <lb/>
            amplius non est; tam stulta enim sunt et tam friuula, <lb/>
            ut cauendum sit, ne id ipsum, quod pro honore dei dicitur, <lb/>
            iniuria dei esse uideatur. tanta quippe est maiestatis sacrae <lb/>
            et tam tremenda reuerentia, ut non solum ea, quae ab illis <lb n="20"/>
            contra religionem dicuntur, horrere, sed etiam ea, quae pro <lb/>
            religione nos ipsi dicimus, cum grandi metu ac disciplina <lb/>
            dicere debeamus.</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>igitur si stulte atque impie creditur, quod  <lb/>
            curam rerum humanarum pietas diuina despiciat, ergo non <lb/>
            25 despicit: si autem non despicit, regit: si autem regit, hoc <lb n="25"/>
            ipso quod regit iudicat, quia regimen esse non potest, nisi <lb/>
            fuerit iugiter in rectore iudicium. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>VI. Sed parum esse fortasse quispiam putet, quod hoc ratio  <lb/>
            declarat, nisi probetur exemplis. uideamus qualiter mundum <lb/>
            30 a principio deus rexerit, et ita eum semper omnia gubernasse <lb n="30"/>
            monstrabimus, ut simul etiam iudicasse doceamus. quid enim

<note type="footnote"> 1 a <hi rend="italic">s. l. m. 1 A</hi> 2 audiendo <hi rend="italic">A</hi> 3 incolomitatibus <hi rend="italic">B plerumque<lb/>
             </hi> 5 est nobis fortasse <hi rend="italic">B</hi> 8 praeces <hi rend="italic">A</hi> 11 remouet <lb/>
            <hi rend="italic">A quod retinui mutato sequente</hi> clausit <hi rend="italic">in</hi> clandit; <hi rend="italic">cfr. Sitz. Ber. <lb/>
             p. 24</hi> remouit <hi rend="italic">B</hi> 17 friuula <hi rend="italic">sic A ubique:</hi> friuola <hi rend="italic">B ubique</hi> <lb/>
            22 grandi <hi rend="italic">ex</hi> grande <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 24 humanarum rerum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            scriptura dicit? formauit igitur deus hominem de <lb/>
            limo terrae et inspirauit in eum spiraculum uitae. <lb/>
            et quid postea? posuit, inquit, eum in paradiso uoluptatis. <lb/>
            quid deinceps? dedit scilicet legem, praeceptis imbuit, <lb/>
            institutione formauit. quid autem post haec secutum est? <lb n="5"/>
            praeteriit homo mandatum sacrum, sententiam subiit, paradisum <lb/>
            perdidit, poenam damnationis excepit.</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>quis non in his omnibus <lb/>
            et gubernatorem deum uideat et iudicem ? constituit <lb/>
            enim Adam in paradiso innocentem, expulit reum. in constitutione <lb/>
            or.dinatio est, in expulsione iudicium. quando enim<lb n="10"/>
            eum in loco uoluptatis posuit, ordinauit, quando autem reum <lb/>
            de regno expulit, iudicauit. ergo hoc de primo homine, id <lb/>
            est de patre. quid de secundo, id est de filio? factum est, <lb/>
            inquit scriptura sacra, post multos dies, ut offerret <lb/>
            Cain de fructibus terrae munera domino. Abelis <lb n="15"/>
            quoque obtulit de primitiis gregis sui et de adipibus <lb/>
            eius. et respexit dominus ad Abel et ad munera <lb/>
            eius, ad Cain uero et ad munera illius non  <lb/>
            respexit.</p></div></div></div></body></text></TEI>