<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p> IIII. Sed sunt fortasse, inquis, alia maiora, id est, quod <lb/>
            multa in uita ista aspera atque acerba patiuntur, quod capiuntur, <lb/>
            quod torquentur, quod trucidantur. uerum est: sed quid <lb/>
            facimus, quod et prophetae in captiuitatem abducti sunt et <lb/>
            apostoli etiam tormenta tolerarunt? et certe dubitare non

<note type="footnote"> 6 I Tim. 5, 23 10 Gal. 5, 17 16 Saluiaaus in ep. Y 4, </note>

<note type="footnote"> 6 nimiis <hi rend="italic">ex</hi> minus <hi rend="italic">B corr</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> 7 pauxillulum <hi rend="italic">ex</hi> paxillulum <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> A <hi rend="italic">et B corr. m. 2, ut uidetur</hi> 8 infirmitatis <hi rend="italic">B</hi> 12 carnem <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> spiritum <hi rend="italic">B corr. m. 1, ut uidetur</hi> 16 infirmitas] inbecillitas <lb/>
            <hi rend="italic">Saluianus in epist. V 4 habet, item</hi> 19 animorum <hi rend="italic">pro</hi> animarum <lb/>
            29 abducti <hi rend="italic">ex</hi> ducti <hi rend="italic">B corr. m. 2</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="11"/>
            possumus, quod tunc deo maxime curae erant cum pro deo <lb/>
            ista paterentur. at forsitan hoc ipso magis probare te dicis, <lb/>
            quod deus in saeculo isto omnia neglegat et futuro totum <lb/>
            iudicio reseruet, quia semper et boni omnia mala passi sunt <lb/>
            et fecerunt mali. non infidelis quidem uidetur adsertio, maxime <lb n="5"/>
            quia futurum dei iudicium confitetur.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>sed nos ita iudicandum  <lb/>
            humanum genus a Christo dicimus, ut tamen etiam nunc omnia <lb/>
            deum, prout rationabile putat, regere ac dispensare credamus, <lb/>
            et ita in futuro iudicaturum adfirmamus, ut tamen semper <lb/>
            etiam in hoc saeculo iudicasse doceamus. dum enim semper <lb n="10"/>
            gubernat deus, semper et iudicat, quia gubernatio ipsa iudicium <lb/>
            est. quot modis hoc uis probemus?</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>ratione an exemplis an testimoniis <lb/>
            ? si ratione, quia tam expers humanae intellegentiae est <lb/>
            et huius ipsius de qua loquimur ueritatis alienus, qui non <lb/>
            agnoscat ac uideat pulcherrimum mundi opus et inaestimabilem <lb n="15"/>
            supernarum infernarumque rerum magnificentiam ab eodem <lb/>
            regi a quo creata sit, quemque elementorum fabricatorem <lb/>
            eundem etiam gubernatorem fore; qui cuncta scilicet qua <lb/>
            potestate ac maiestate condiderit, eadem etiam prouidentia ac <lb/>
            ratione moderetur, praesertim cum etiam in his quae humano <lb n="20"/>
            actu administrantur nihil penitus sine ratione consistat, omniaque <lb/>
            ita a prouidentia incolumitatem quasi corpus ab anima <lb/>
            uitam trahant; ideoque in hoc mundo non solum imperia et <lb/>
            prouincias neque rem ciuilem ac militarem, sed etiam minora <lb/>
            officia et priuatas domos, pecudes denique ipsas et minutissima <lb n="25"/>
            quaeque domesticarum animantium genera non nisi humana <lb/>
            ordinatione atque consilio quasi quadam manu et gubernaculo <lb/>
            contineri. et haec omnia sine dubio uoluntate ac iudicio <lb/>
            summi dei:</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>scilicet ut eo exemplo omne humanum genus  <lb/>
            particulas rerum et membra regeret, quo ipse summam totius

<note type="footnote"> 1 maxime deo <hi rend="italic">A sed signis transpositionis m. 1 additis</hi> 2 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">B add. m. 2</hi> 4 reseruarit <hi rend="italic">B</hi> 9 adfirmemus <hi rend="italic">(non</hi> affirmemus) <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 11 est iudicium <hi rend="italic">B</hi> 12 quod <hi rend="italic">et A et B m. 1</hi> hoc uis <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            huius <hi rend="italic">A corr. m. rec</hi>. huius uis <hi rend="italic">B (item</hi> v, <hi rend="italic">sed in mg</hi>. hoc <hi rend="italic">adscripsit <lb/>
            Brassicanus)</hi> 21 omniaquae <hi rend="italic">A m. 1</hi> 22 a <hi rend="italic">om. A </hi>. incolomitatem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 idSque <hi rend="italic">B</hi> 24 prouintiis <hi rend="italic">.A</hi> neque] atque <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 humana s. <hi rend="italic">scr. m. rec</hi>. diuina <hi rend="italic">A</hi> 29 genus humanum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="12"/>
            mundani corporis gubernaret. sed in principio, inquis, creaturarum <lb/>
            haec sunt a deo statuta atque disposita: ceterum <lb/>
            patrata uniuersitate rerum atque perfecta remouit a se cunctam <lb/>
            terrestrium rerum curam et ablegauit: laborem uidelicet forte <lb/>
            fugiens a suo loco amandauit et molestiam fatigationis euitans<lb n="5"/>
            aut occupatus negotiis aliis partem rerum reliquit, quia totum <lb/>
            obire non possit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>