<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245c.stoa001.opp-lat1"><p n="1" rend="script">Transcriptis exultanter ac raptim quae deprecante me exemplanda <lb/>
            misisti illico ad beatitudinem uestram uolumen utrumque <lb/>
            direxi; unica uero illa et sine comparatione doctrina, qua ex utroque <lb/>
            testamento magnorum aenigmatum absolutissime aperiens quaestiones <lb/>
            amoto uelamine oculis cordis uerum spiritalis intellegentia<lb n="20"/>
            lumen infundit, quam admirationi mihi fuerit, manifestius declarare <lb/>
            non potui, quam ut eam a me faterer digne non posse laudari. <lb/>
            quamquam quid ego ad adtollenda ea quae editis solum me esse <lb/>
            imparem dicam? pace dictum sit omnium qui sunt optime his quae <lb/>
            liberalia appellant studia instituti, nec ab his quidem mira librorum<lb n="25"/>
            tuorum praeconia satis digne excoli posse existimo. quia licet <lb/>
            facilius esse decernant iudicare quam dicere, mihi tamen adeo <lb/>
            persuasum est non esse hoc facile, ut merito definiam, quod nemo <lb/>
            rectius tam praeclari operis praedicator existeret quam eius inuentor

<note rend="script" type="footnote"> 2 ne <hi rend="italic">om. S</hi> iuuiter 8 3 percurri-miratus <hi rend="italic">om. 8</hi> 4 christi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            6 aliquaquando <hi rend="italic">S</hi> praecor <hi rend="italic">S</hi> instructionibus <hi rend="italic">S</hi> 8 ornasti S <lb/>
            haec <hi rend="italic">om. S</hi> 9 cum <hi rend="italic">om. S Ballerini cum Quesnello scripserunt:</hi> quo <lb/>
            me magis iuuentutis retia premunt, <hi rend="italic">sefl pro</hi> cum <hi rend="italic">Pitra</hi> quam <hi rend="italic">scripsit,</hi> <lb/>
            inperitia praemit S 10 memorem-papa <hi rend="italic">rubro colore sunt exarata in P</hi> <lb/>
            a S seruit <hi rend="italic">S</hi> 13 domino-suscipiendo <hi rend="italic">sunt rubro colore scripta</hi> <lb/>
            t <lb/>
            adque 15 praesbiter 17 iligo 18 qua, <hi rend="italic">ego scripsi</hi> quam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            quae-quaestiones spiritalis intellegentiae, <hi rend="italic">Sirmondus, Pitra scribit: <lb/>
            non capio, nisi uideam quamdam parenthesim incipientem:</hi> quum ex <lb/>
            utroque <hi rend="italic">usque ad</hi> infundit 19 questionis 21 declarasse <hi rend="italic">Sinnondus</hi> <lb/>
            22 eamJ tam fatear non digne posse <hi rend="italic">Sirmondus</hi> 23 adtolendam, <lb/>
            attollendum <hi rend="italic">Sirmondus:</hi> edistis <hi rend="italic">Sirmondus:</hi> 24 obtime 25 studens <lb/>
            institutione 26 licit 27 decernam <hi rend="italic">Sirmondus:</hi> 29 praedicatur </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            et conditor, quia, quod nemo sic potuit inuenire, utique sic nemo <lb/>
            laudat. sed dum haec tacitus mecum reuoluo, occurrit mihi quod <lb/>
            in bibliothecis studiosi saecularium litterarum puer quondam, ut <lb/>
            se aetatis illius curiositas habet, praetereundo legissem. nam cum <lb/>
            supra memoratae aedis ordinator ac dominus inter expressas lapillis <lb n="5"/>
            aut ceris discoloribus formatasque effigies uel oratorum uel etiam <lb/>
            poetarum specialia singulorum autotypis epigrammata subdidisset, <lb/>
            ubi ad praeiudicati eloquii uenit poetam, hoc modo orsus est: <lb/>
<quote><l>Virgilium uatem melius sua carmina laudant,</l><lb/><l>in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae</l><lb n="10"/><l>lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet</l>. <lb/><l>semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt</l>. <lb/></quote>
            et uere, dummodo orationibus tuis culpa caream, quod inter sacros <lb/>
            apices commemorationesque sanctorum mundialium a me scripturarum <lb/>
            promuntur exempla, merito mihi dominum Eucherium mente <lb n="15"/>
            recolenti memoratum in memoriam opus recurrit. nam dum erunt <lb/>
            superius conprehensa, omnium Christianorum ore et amore celebrabere <lb/>
            praedicandus in posterum, dum doces posteros. ora pro <lb/>
            me, domine uere sancte atque amice dei et mihi in Christo omni <lb/>
            cultu suscipiende pater.

<note type="footnote"> 2 ta//itum mecum reuolbo quid 3 bibliotheca <hi rend="italic">sirmondus</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">omissum est</hi> 4 praetereunda 5 inter <hi rend="italic">omissum est</hi> expraessa <lb/>
            6 efficies <hi rend="italic">alterum</hi> uel <hi rend="italic">omissum est</hi> 7 aespecilia autotipis subdidissed <lb/>
            8 aeloquii ursus 10 tum fluuiuii <hi rend="italic">(sic)</hi> 13 <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            caream, <hi rend="italic">codex</hi> careat, <hi rend="italic">Sirmondus:</hi> non teneat 15 <hi rend="italic">pro</hi> promuntur <hi rend="italic">scripsit<lb/>
             Sirmondus:</hi> ponuntur domnum 17 celebraberis <hi rend="italic">Sirmondus:</hi> </note> <lb n="20"/>
            
            
</p></div></body></text></TEI>