XXXIIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Dum scribendi uobis, domnis pectoris mei, animus uos sitiens occasionem frequenter inquirit, aliquando diuturna meditatione pertractans repperit idoneum portitorem, per quem et silentia longa disrumperet et sibi spiritales delicias postularet oris uestri cupiens rore respergi. de qua, credo, siti sanctus psalmista dicebat: anima mea sicut terra sine aqua tibi, illa nimirum aqua ariditatem corporis sui restinguere sobria ebrietate desiderans, de qua dominus noster in euangelio clamare dignatur: si quis sitit, ueniat et bibat. flumina enim aquae uiuae de uentre eius fluunt. hanc aquam Samaritanae etiam idem dominus offerebat, hoc est ecclesiae ex gentibus congregandae dicens: aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. hanc aquam si quis fidelis non gustu tantum summo tenus ore libauerit, sed totis animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit, protinus in laudem domini omnipotentis erumpet et hoc incipiet ructare, quod biberit, sicut beatissimus euangelista atque discipulus, qui super pectus domini recumbere meruit, mysteria regni caelestis audiuit et in illam uocem, quam ante nullus audierat, clamauit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat illud uerbum, quod sine tempore a patre genitam in tempore creatur ex matre, ut creator fieret, ut esse posset humanitatis quaedam portio diuinitatis totius plenitudo et 10] Psalm. 142, 6. 13] Ioann. 7, 87. 16] Ioann. 4,14. 24] Ioann. 1, 1.. S preferendo S 5 I;omnis S (d eras.), omnis v 6 ocasione S inon quirit id coni. Mommsenus 7 ideum S 8 longe v dismmperem r dilicias S postolaret S, postulare v 9 site S 11 subria S 16 aqua r KT . 17 salientes S 19 libaberit S sorbueret 81 20 erumpet Kr., prompit S 22 adquem 81 23 auriuit S 27 possit S 28 porcio S plenitudinem humanitatis portio ipsa humanitatis sua passione redimeret, dum imago inuisibilis dei forma fit serui, ut posset inpassibilis pati, inconprehensibilis capi, inmortalis mori, qui mortem occumbendo perimeret, ut uitam resurgendo repararet. sed quid ego oblitus mei, auidus tui quasi de huiuscemodi rebus tecum conloquens et inde in desiderium tui uehementius perardescens restinguere sitim meam uelut quodam dilectionis riuulo festinans inscrutabilia et inaccessa pertemptans, quid loquar, qui loquar, cui loquar, non considero? sed dabit, ut confido, ueniam pietas, quam committit affectus, quia caritas omnia sustinet. Salue itaque plurimum dico indiuiduo mihi pectori uestro et rogo, ut pro me incessanter orare dignemini. simulque etiam partem corporis mei, per quam nobis has trado, peculiari insinuatione commendo, ut in illis, quam me diligatis integre, conprobetis. quos uobis eo arbitror fore cariores, quia meam nobis secum deferunt portionem. quibus quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos conferre cognoscite, quia, si iuxta sanctum apostolum minus membrum maiori in dolore conpatitur, et maius procul dubio in minoris prosperitate laetatur. et ita demum fit, ut omnibus usquequaque membris in pace et quiete conpositis caput, totius corporis rector utpote et dominator, exultet. in quo capite omnia membra iubentur aspicere dicente propheta: sapientis oculi in capite eius, quos alius propheta euidenter exponit dicens: oculi mei semper ad dominum, quia ipse euellit de laqueo pedes meos, et iterum: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. 10] 1 Cor. 13, 7. 19] 1 Cor. 12, 26. 24] Eccl. 2, 14. 26] Psalm. 24,15. 27] Psalm. 122, 1. 1 porcio S redemeret 81 2 sit S possit S 4 obcumbendo S peremeret S repararit S 7 perardiscens S 8 riuuluo S iuscrutabilia S (c in ras.) ptimtans S 10 cumittit S 13 dignimini S i ta 17 porcionem S 18 dilectiones S qua S 19 iux 81 dolori S 20 minov S 22 capud S 23 donator S 24 sapientes S 25 eapitae S quod r, fort. recte 26 puellet Kr . 27* Erigamus itaque oculos nostri cordis ad Christum et in mundi istius nocte manus nostras operibus fructuosis extollamus ad dominum et ipse caput nostrum esse dignetur et nos adhaerere capiti nostro utilia corporis sui membra mereamur, ut de hoc saeculo discedentes tamquam (in) exitu Israhel de Aegypto dicere redemptori nostro possimus: adhaesit post te anima mea, me autem suscepit dextera tua, cum ea diebus ac noctibus fuerit in corporis huius carcere meditata, unde non confundatur educta.. ora pro me.