XXXIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO OMNIQVE A ME HONORE ET AMORE SPECIALIUS EXCOLENDO FRATRI CASSARIO EPISCOPO RURICIUS. Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac uice nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis iam diu desideratus occurrit et quandam uestri praesentiam nobis per uestras lit-. teras repraesentat. quo redeunte has reddere procuraui, quibus debitum beatitudini uestrae rependo caritatis officium. quod uero scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra, non uenerim, fecit hoc infirmitas, non uoluntas. ipsi etenim recolere potestis, quam fessum me Burdigala uideritis et hoc hieme, quando esse soleo fortior solito, qui aestiuis diebus etiam in hospitio meo et locis frigidis ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare uix ualeo, ne dicam, quod illos aestus regionis illius ferre quiuerim, si uenissem. unde magis spero, ut pro me orare dignemini et, (si) ad tempus aliud, quod intimatis, si deus uitam cesserit, uenire uultis, nobis per hominem uestrum maturius indicetis, quia litteras uestras ad me modo tardissime uenisse significo, quibus, etsi non pro dignitate, uel pro aetate non debemus tardius quam alii commoneri, qui fortasse, ut minus prudens dicam, merebamur ambiri, quia, si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas, siquidem multo melius multoque eminentius est ciuitatem de sacerdote, quam sacerdotem de ciuitate notescere. 1 etiam om. v exteriobus S 2 obto 8 5 excolendo Kr. coll. II40, colendo add. v, om. S 6 ac S 9 sepraesentat S 10 offitiu S 11 sy- Ie donum S conloquutio S 12 enim 11 13 recore S Burdigalia uel Burdigali v 14 forcior S qui aestiuis Luetjohann, quia stiuis S 16 uix 82 m ras . aestus r, coetus SKr., aeres infra p. 420, 24 18 dignimini S si addidi, om. S si] me, si Mommseum, Kr. post si lacwnae signum. posuit 21 quibus scripsi, quia S, quin Mommsenus 22 non v, ne S 24 prestat S 27 notiscere S, noscere v XXI. Fanrt. 27