<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XXXII.  DOMINO INLUSTRI SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO AGRICOLAE RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p>Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod <lb/>
            uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse <lb/>
            cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem. <lb/>
            quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio<lb n="15"/>
            potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate <lb/>
            conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem <lb/>
            diligit, (castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam <lb/>
            in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus <lb/>
            uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque<lb n="20"/>
            mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui <lb/>
            suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis, <lb/>
            peccatorum grauem sarcinam deponatis. 
</p><p>Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus <lb/>
            iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur<lb n="25"/>
            ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis <lb/>
            . in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum <lb/>
            uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub

<note type="footnote">16] Prou. 8,12. 17] Hebr. 12, 6. 24] Psalm. 76,11. </note>

<note type="footnote"> 1 factis <hi rend="italic">S</hi> 7 iuditio <hi rend="italic">S</hi> 8 presenti <hi rend="italic">S</hi> 10 inlustriil <hi rend="italic">S</hi> (e <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            12 relictis <hi rend="italic">S</hi> 14 ut <hi rend="italic">Luetjohann,</hi> et <hi rend="italic">S</hi> 17 conitio <hi rend="italic">S</hi> 18 diligit <hi rend="italic">add. v,</hi> <lb/>
            castigat <hi rend="italic">add. Kr. ex ep. II 23, om. S</hi> recepit S 19 re probatur 11 <lb/>
            20 animo quae mutatu <hi rend="italic">S</hi> 21 curui S 25 dextraneis S </note> <lb/>
             
<pb n="416"/>
            candidis uestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis <lb/>
            uestibus operum luce candescat. peccator enim, qua die conuersus <lb/>
            ingemuerit, tunc saluus erit, dummodo iuxta sancti <lb/>
            apostoli Pauli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora <lb/>
            nostra seruire saeculo et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc <lb n="5"/>
            exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in sanctificationem, <lb/>
            nec simus quasi timentes deum aliud sermonibus praetendentes, <lb/>
            aliud habentes in moribus, aliud ostentantes in <lb/>
            uestibus, aliud actibus conprobantes, ne nos mordeat sermo <lb/>
            ille dominicus, sub uestitu ouium luporum rabiem contegentes, <lb n="10"/>
            quia oculus ille diuinus, sicut scriptum est, omni <lb/>
            loco bonos speculatur et malos. sine dubio, quem ad se integro <lb/>
            corde transire conspexerit, ipse in cor illius iugi habitatione <lb/>
            descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparauit <lb/>
            habitaculum. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius <lb/>
            bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere <lb/>
            quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis <lb/>
            uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum <lb/>
            et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo, <lb n="20"/>
            quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo <lb/>
            eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu, <lb/>
            quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos <lb/>
            auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam <lb/>
            meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius <lb n="25"/>
            agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima <lb/>
            uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis

<note type="footnote"> 4] Rom. 6, 13. 8] Matth. 7, 15. 11] 1 Petro 3, 12. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nigridinem <hi rend="italic">S</hi> 2 candiscat <hi rend="italic">S</hi> 4 Pauli apostoli <hi rend="italic">v</hi> 7 simns v, <lb/>
            scimus S praetendentis S 10 uestituo S 12 bonus speculator <lb/>
            S 12 et <hi rend="italic">ante</hi> sine <hi rend="italic">om. v</hi> 14 discendit <hi rend="italic">S</hi> 16 inennarrabili <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 suos <hi rend="italic">om. v</hi> 18 corregere <hi rend="italic">S</hi> 19 perpetuitatis <hi rend="italic">Kr.,</hi> perpetualn <lb/>
            <lb/>
            tis S, perpetua v primum S 20 peculiare S 21 quo eam r, <lb/>
            coeam S 22 indultuque S 25 suspito S 26 agnitionem <hi rend="italic">om. r</hi> <lb/>
            prumptissima <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="417"/>
            ipsius coniunctione iugi recordatione conspicimus, etiam exterioribus <lb/>
            cerneremus. opto bene agas. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>