XXXII. DOMINO INLUSTRI SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO AGRICOLAE RURICIUS EPISCOPUS. Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem. quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem diligit, (castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis, peccatorum grauem sarcinam deponatis. Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis . in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub 16] Prou. 8,12. 17] Hebr. 12, 6. 24] Psalm. 76,11. 1 factis S 7 iuditio S 8 presenti S 10 inlustriil S (e eras.) 12 relictis S 14 ut Luetjohann, et S 17 conitio S 18 diligit add. v, castigat add. Kr. ex ep. II 23, om. S recepit S 19 re probatur 11 20 animo quae mutatu S 21 curui S 25 dextraneis S candidis uestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis uestibus operum luce candescat. peccator enim, qua die conuersus ingemuerit, tunc saluus erit, dummodo iuxta sancti apostoli Pauli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora nostra seruire saeculo et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in sanctificationem, nec simus quasi timentes deum aliud sermonibus praetendentes, aliud habentes in moribus, aliud ostentantes in uestibus, aliud actibus conprobantes, ne nos mordeat sermo ille dominicus, sub uestitu ouium luporum rabiem contegentes, quia oculus ille diuinus, sicut scriptum est, omni loco bonos speculatur et malos. sine dubio, quem ad se integro corde transire conspexerit, ipse in cor illius iugi habitatione descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparauit habitaculum. Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo, quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu, quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis 4] Rom. 6, 13. 8] Matth. 7, 15. 11] 1 Petro 3, 12. 1 nigridinem S 2 candiscat S 4 Pauli apostoli v 7 simns v, scimus S praetendentis S 10 uestituo S 12 bonus speculator S 12 et ante sine om. v 14 discendit S 16 inennarrabili S 17 suos om. v 18 corregere S 19 perpetuitatis Kr., perpetualn tis S, perpetua v primum S 20 peculiare S 21 quo eam r, coeam S 22 indultuque S 25 suspito S 26 agnitionem om. r prumptissima S ipsius coniunctione iugi recordatione conspicimus, etiam exterioribus cerneremus. opto bene agas.