<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XXX.  RURICIUS HERACLIANO SUO SALUTEM. </title></ab><p>Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet, <lb/>
            quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti, <lb/>
            ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam <lb/>
            producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam, <lb n="25"/>
            quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti <lb/>
            secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas,

<note type="footnote"> 27] Esai. 43, 25. </note>

<note type="footnote"> 1 saluto <hi rend="italic">v,</hi> s; <hi rend="italic">rdiqua MeratM parte abscissa 8</hi> 2 pri <hi rend="italic">S</hi> 8 oportuni S <lb/>
            ual <hi rend="italic">S</hi> 6 sanititate S alium S 7 iuditia S etiam om. <hi rend="italic">v</hi> 8 necessitudine <lb/>
            <hi rend="italic">v,</hi> necessitate S 9 conitio S 10 praetermisse S 12 presumere <lb/>
            S 14 fugatu S offltiu <hi rend="italic">S</hi> 18 quia v longum <hi rend="italic">cf. p. 414,19,</hi> <lb/>
            .... m S 19 indicare <hi rend="italic">v</hi> 21 ... icius S eracliano S 22 iui S <lb/>
            offitio <hi rend="italic">S</hi> 25 produximus <hi rend="italic">v</hi> 26 inputaoioni <hi rend="italic">S,</hi> imputanti Kr. </note> <lb/>
             
<pb n="414"/>
            ut iustificeris. non enim praeualebit accusantis inuidia, ubi humilitas <lb/>
            praecesserit subplicantis. quam ob rem nos, si iam excusando <lb/>
            diluimus culpam, ueniamus ad causam. salutem ergo <lb/>
            tantam dicimus pietati uestrae, quantam potest affectus intellegere <lb/>
            et non potest sermo proferre, quantam sentire possumus <lb n="5"/>
            et non ualemus exponere, quantam potest interioris mens desiderio <lb/>
            calefacta concipere et non potest lingua exterioris adserere. 
</p><p>Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in <lb/>
            cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum <lb/>
            suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur <lb n="10"/>
            augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior <lb/>
            uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter <lb/>
            quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia, <lb/>
            sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut <lb/>
            ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes <lb n="15"/>
            ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter <lb/>
            ..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod <lb/>
            negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo <lb/>
            mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium <lb/>
            epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare <lb n="20"/>
            dignemini. uale. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>