XXX. RURICIUS HERACLIANO SUO SALUTEM. Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet, quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti, ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam, quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas, 27] Esai. 43, 25. 1 saluto v, s; rdiqua MeratM parte abscissa 8 2 pri S 8 oportuni S ual S 6 sanititate S alium S 7 iuditia S etiam om. v 8 necessitudine v, necessitate S 9 conitio S 10 praetermisse S 12 presumere S 14 fugatu S offltiu S 18 quia v longum cf. p. 414,19, .... m S 19 indicare v 21 ... icius S eracliano S 22 iui S offitio S 25 produximus v 26 inputaoioni S, imputanti Kr. ut iustificeris. non enim praeualebit accusantis inuidia, ubi humilitas praecesserit subplicantis. quam ob rem nos, si iam excusando diluimus culpam, ueniamus ad causam. salutem ergo tantam dicimus pietati uestrae, quantam potest affectus intellegere et non potest sermo proferre, quantam sentire possumus et non ualemus exponere, quantam potest interioris mens desiderio calefacta concipere et non potest lingua exterioris adserere. Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia, sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter ..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare dignemini. uale.