XXVIIII. RURICIUS EUFRASIO SUO SALUTEM. Miror sanctitatem uestram post tantorum et talium uirorum indicia potius quam rescripta etiam inscitiae meae quaesisse sententiam. quod uos magis pro necessitudine quam necessitate fecisse conicio, ne, cuius tanti habetis praecipuum in animo tenere cultum, uideremini in negotio praetermisisse consensum. unde gratias ago indiuiduae mihi in Christo germanitati uestrae, quod ita de nobis praesumere et iudicare dignamini, ut nihil habeamus aut in caritatis simplicitate subdolum aut in ueritatis puritate fucatum. reddo itaque debitum unanimitatis officium et de causa, qua mihi scribere dignati estis, idem me quod et fratres nostros sentire significo. sed, quid facto opus sit uel quid mihi potissimum fieri debere uideatur, per diaconem uestrum uerbo fideliter intimaui, quae longum fuit litteris indicari. ora pro me.