<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XXVIII.  RURICIUS OMMATIO SUO SALUTEM. </title></ab><p>Sic (a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi. <lb/>
            in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua <lb/>
            uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator <lb/>
            antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam <lb n="15"/>
            sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne <lb/>
            derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit <lb/>
            similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet <lb/>
            et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus <lb/>
            in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi <lb n="20"/>
            amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, <lb/>
            qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit, <lb/>
            cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis <lb/>
            istius debetur usura. 
</p><p rend="script">Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans <lb n="25"/>
            aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo <lb/>
            naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque <lb/>
            inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac

<note type="footnote"> 16] Eccli. 9, 14. </note>

<note rend="script" type="footnote"> « <lb/>
            1 orbanus <hi rend="italic">S</hi> indicari <hi rend="italic">S</hi> 2 passus sum <hi rend="italic">v,</hi> passum <hi rend="italic">S</hi> nolim <hi rend="italic">Luetjohcmn.,<lb/>
             </hi> inolli <hi rend="italic">S,</hi> nollem <hi rend="italic">v</hi> 3 uidendi uos sed nec scribendi <hi rend="italic">Mommsenus</hi> <lb/>
            4 orae <hi rend="italic">S</hi> saluę <hi rend="italic">S</hi> 5 derimento <hi rend="italic">S</hi> utriusque] cum <hi rend="italic">add. Kr</hi>. 6 digDamini <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 8 ammittitis <hi rend="italic">S</hi> 9 in <hi rend="italic">ante</hi> corde <hi rend="italic">add. v</hi> 11 omacio <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 a <hi rend="italic">add. v, om. S</hi> paenitus <hi rend="italic">S</hi> 13 exibui <hi rend="italic">S</hi> 15 consiliator <hi rend="italic">S,</hi> corr. f <lb/>
            16 solomonis <hi rend="italic">S</hi> filii <hi rend="italic">S</hi> 18 ueteriscat <hi rend="italic">S</hi> 19 bibis <hi rend="italic">S</hi> ueteriscamus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 ergo <hi rend="italic">S</hi> 26 filioll <hi rend="italic">S</hi> (s <hi rend="italic">eras.)</hi> 27 incidere <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="413"/>
            congregatione carnis totius apparere. saluto itaque unanimitatem <lb/>
            tuam et rogo, ut pro me orare digneris simulque, cum <lb/>
            oportunum nobis fuerit, nos tanti habeatis uisitare. uale. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>