XXVIII. RURICIUS OMMATIO SUO SALUTEM. Sic (a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi. in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit, cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis istius debetur usura. Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac 16] Eccli. 9, 14. « 1 orbanus S indicari S 2 passus sum v, passum S nolim Luetjohcmn., inolli S, nollem v 3 uidendi uos sed nec scribendi Mommsenus 4 orae S saluę S 5 derimento S utriusque] cum add. Kr . 6 digDamini S 8 ammittitis S 9 in ante corde add. v 11 omacio S 12 a add. v, om. S paenitus S 13 exibui S 15 consiliator S, corr. f 16 solomonis S filii S 18 ueteriscat S 19 bibis S ueteriscamus S 25 ergo S 26 filioll S (s eras.) 27 incidere S congregatione carnis totius apparere. saluto itaque unanimitatem tuam et rogo, ut pro me orare digneris simulque, cum oportunum nobis fuerit, nos tanti habeatis uisitare. uale.