<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XXVI.  RURICIUS APOLLINARI SUO SALUTEM. </title></ab><p>Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini, <lb/>
            indico sollicitae pietati et piae sollicitudini uestrae, nos <lb/>
            non paruum quidem, sed deo propitio uoluptuosum a nobis reuersum <lb n="20"/>
            sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse <lb/>
            posset, si aut intentionem intellectus aut intellectum sequeretur <lb/>
            ingenium. sine causa enim solis ortum caecus expectat. ille <lb/>
            quidem uidentibus semper exoritur, non cernentibus uero iubar <lb/>
            ipsius quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum <lb n="25"/>
            domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati <lb/>
            uestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. cuius <lb/>
            lectio, sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate <lb/>
            dictorum non accendit ingenium, quamlibet ipsum post

<note type="footnote"> 1 respirari S uagare S 2 at Sl(?), ut 82 7 deberis S 8 ianuum <lb/>
            S 9 dilicias <hi rend="italic">S</hi> 11 dices <hi rend="italic">v</hi> perquires <hi rend="italic">scripsi,</hi> perquiris S <lb/>
            12 uenia S 13 parsioni <hi rend="italic">v in textu,</hi> portioni <hi rend="italic">uel</hi> personae v in <hi rend="italic">notis</hi> <lb/>
            14 pactum c. r. factum <hi rend="italic">v</hi> 15 cui <hi rend="italic">Kr.,</hi> cuius S, quibus <hi rend="italic">v in notis</hi> <lb/>
            19 pia <hi rend="italic">S</hi> 20 reuersu:is umsisse <hi rend="italic">S*,</hi> reuersu sumsisse 82 22 possit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 cecus S 24 iubari S </note> <lb/>
             
<pb n="411"/>
            tam longi temporis spatium caritatis igniculum scintillis suis <lb/>
            inter obliuionis fauillas utcumque relucentem nonnumquam et <lb/>
            suspiriosis flatibus excitemus et interdum dulcibus nobis fletibus <lb/>
            inrigemus, quo tamen ille imbre perfusus, quanto magis inficitur, <lb/>
            tanto magis incenditur, quia per lacrimarum copiam<lb n="5"/>
            desideriorum atque affectuum crescit flamma, non deficit. hunc <lb/>
            ergo, si dominus piae definitioni uestrae tribuetur fautor, effectum <lb/>
            uobis praesentibus percensere festino et effici discipulus <lb/>
            de magistro, quia non me pudet etiam in hac aetate nec piget <lb/>
            discipuli adripere industriam, dummodo affectatae artis consequar<lb n="10"/>
            disciplinam. prius enim quilibet debet discere quam <lb/>
            docere, quia praepropere doctoris usurpat supercilium, nisi <lb/>
            discipuli susceperit ante famulatum. quid enim iustius, quam <lb/>
            ut ipse sis paterni interpres eloquii, qui uniuersa, quae ille <lb/>
            conscripsit, non tam de codicis membrana, quam de cordis<lb n="15"/>
            potes pagina proferre? cuius uos esse filios non solum generositate <lb/>
            prosapiae, uerum etiam et eloquentiae flore et omni <lb/>
            uirtutum genere conprobatis, quae bona uobis non tam doctrina <lb/>
            contulit, quam natura, quia riuus de fonte prorumpens, licet <lb/>
            fluendo proficiat et plenitudinem currendo conquirat, auctori<lb n="20"/>
            tamen, unde sumit uocabulum, debet et meritum. quem si <lb/>
            diuina clementia usque ad hoc tempus superesse uoluisset, <lb/>
            sicut iam tum de uestra imitatione laetabatur, ita nunc de <lb/>
            perfectione gauderet, cum spem ad rem cerneret peruenisse <lb/>
            nec sibi inuideret aequalem, quem optauerat esse meliorem. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>