XXVI. RURICIUS APOLLINARI SUO SALUTEM. Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini, indico sollicitae pietati et piae sollicitudini uestrae, nos non paruum quidem, sed deo propitio uoluptuosum a nobis reuersum sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse posset, si aut intentionem intellectus aut intellectum sequeretur ingenium. sine causa enim solis ortum caecus expectat. ille quidem uidentibus semper exoritur, non cernentibus uero iubar ipsius quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati uestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. cuius lectio, sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate dictorum non accendit ingenium, quamlibet ipsum post 1 respirari S uagare S 2 at Sl(?), ut 82 7 deberis S 8 ianuum S 9 dilicias S 11 dices v perquires scripsi, perquiris S 12 uenia S 13 parsioni v in textu, portioni uel personae v in notis 14 pactum c. r. factum v 15 cui Kr., cuius S, quibus v in notis 19 pia S 20 reuersu:is umsisse S*, reuersu sumsisse 82 22 possit S 23 cecus S 24 iubari S tam longi temporis spatium caritatis igniculum scintillis suis inter obliuionis fauillas utcumque relucentem nonnumquam et suspiriosis flatibus excitemus et interdum dulcibus nobis fletibus inrigemus, quo tamen ille imbre perfusus, quanto magis inficitur, tanto magis incenditur, quia per lacrimarum copiam desideriorum atque affectuum crescit flamma, non deficit. hunc ergo, si dominus piae definitioni uestrae tribuetur fautor, effectum uobis praesentibus percensere festino et effici discipulus de magistro, quia non me pudet etiam in hac aetate nec piget discipuli adripere industriam, dummodo affectatae artis consequar disciplinam. prius enim quilibet debet discere quam docere, quia praepropere doctoris usurpat supercilium, nisi discipuli susceperit ante famulatum. quid enim iustius, quam ut ipse sis paterni interpres eloquii, qui uniuersa, quae ille conscripsit, non tam de codicis membrana, quam de cordis potes pagina proferre? cuius uos esse filios non solum generositate prosapiae, uerum etiam et eloquentiae flore et omni uirtutum genere conprobatis, quae bona uobis non tam doctrina contulit, quam natura, quia riuus de fonte prorumpens, licet fluendo proficiat et plenitudinem currendo conquirat, auctori tamen, unde sumit uocabulum, debet et meritum. quem si diuina clementia usque ad hoc tempus superesse uoluisset, sicut iam tum de uestra imitatione laetabatur, ita nunc de perfectione gauderet, cum spem ad rem cerneret peruenisse nec sibi inuideret aequalem, quem optauerat esse meliorem.