<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XXIII.  DOMINO DEUINCTISSIMO SEMPERQVE MAGNIFICO UERO RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p rend="script">Relectis litteris pietatis uestrae gratias deo egi, quod uos <lb/>
            prius reualuisse quam infirmatos esse earum relatione cognoui. <lb/>
            quod uobis tam frequenter accidere propitio potius deo quam <lb/>
            offenso confido, quia, quem diligit dominus, corripit, <lb/>
            castigat autem omnem filium, quem recipit. in diuina <lb n="25"/>
            itaque uos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit, <lb/>
            quia paterna clementia mauult per multimoda incommoda <lb/>
            neglegentem corrigere filium, quam punire peccantem,

<note type="footnote"> 2] 1 Tim. 1, 5. 4] Eccli. 7,39. 9] Psalm. 79,6. 24] Prou. 8, 12; <lb/>
            Hebr. 12, 6. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 precepti 8 6 itaque <hi rend="italic">suprascr. S</hi> gerulis <hi rend="italic">ex</hi> regulis <hi rend="italic">81</hi> suspir <lb/>
            dm <lb/>
            tationis S 7 offitium <hi rend="italic">S</hi> rumo <hi rend="italic">S</hi> 9 inmine mensuram <hi rend="italic">S</hi> (nte <hi rend="italic">man. <lb/>
            alt.),</hi> in mensura <hi rend="italic">Kr.,</hi> in minima mensura <hi rend="italic">v</hi> 12 deficeret <hi rend="italic">Kr</hi>. 13 uobis <lb/>
            <hi rend="italic">v,</hi> urbis <hi rend="italic">S</hi> męroris <hi rend="italic">S</hi> 15 conpacientes S 16 incolomitate <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 deuictissimo <hi rend="italic">S</hi> 21 relictis 8 deo gratias <hi rend="italic">v</hi> 23 accedere <hi rend="italic">S</hi> 25 remm <lb/>
            <lb/>
            cepit <hi rend="italic">S</hi> diuinam .. disciplinam <hi rend="italic">Luetjohann</hi> 27 nult 81 28 corregere <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="408"/>
            mauult nutantem ac dubium ad seruitium suum habenis piae <lb/>
            moderationis adtrahere, (quam) errabundum et per saeculi praecipitia <lb/>
            lapsantem acriore uerbere cohercere. 
</p><p rend="script">Ipse est enim indulgentissimus pater familias, qui animam <lb/>
            suam ponit pro ouibus suis. ipse est bonus pastor, qui ouem <lb n="5"/>
            perditam ad caulas dominicas mauult propriis humeris reportare <lb/>
            sollicitus, quam stimulis urgentibus reuocare destrictus. <lb/>
            ipse est pater pius, qui male prodigo filio et praeceptae substantiae <lb/>
            decoctori ad se uel sero redeunti non solum crimina <lb/>
            anteriora non inputat, uerum etiam praemia amissa multiplicat, <lb n="10"/>
            dum ulnis fouet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina <lb/>
            confirmat non tantum ad eius indignatus abscessum, quantum <lb/>
            laetatus ad reditum. ipse enim omnium horum nominum in <lb/>
            se effectus affectusque suscepit, ut, sicut dicit apostolus, multifarie <lb/>
            multisque modis nos erudiret uerbis, instrueret disciplinis, <lb n="15"/>
            prouocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, <lb/>
            redimeret passione, uiuificaret morte, inmortalitate donaret, <lb/>
            iustificaret resurrectione, ascensione portaret et reconciliatos <lb/>
            per sanguinem suum in eam, a qua excideramus, patris gratiam <lb/>
            reformaret. ipse enim est apud patrem propitiatio nostra sine <lb n="20"/>
            cessatione suggerens pietati suae: pater, non solum pro his <lb/>
            rogo, sed pro his, qui credituri sunt in me per uerbum <lb/>
            illorum. pater, uolo, ut, ubi ego sum, et ipsi sint <lb/>
            mecum. pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt. <lb/>
            ipse nobis cotidie per apostolum suum clamat: nolite <lb n="25"/>
            diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. <lb/>
            qui enim diligit mundum, non est caritas patris in eo, <lb/>
            quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis <lb/>
            et concupiscentia oculorum et superbia uitae humanae,

<note type="footnote"> 5] Luc. 15, 5. 14] Hebr. 1,1. 20] 1 Ioann. 2, 2. 21] loaon. <lb/>
            17, 20. 24; Luc. 23, 34. 25] 1 Ioann. 2, 15. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 habenis <hi rend="italic">v,</hi> habens <hi rend="italic">S</hi> pie <hi rend="italic">S</hi> 2 quam <hi rend="italic">add. v, om. S</hi> 5 pater r <lb/>
            7 destrictus <hi rend="italic">Luetjohann,</hi> districtos <hi rend="italic">S</hi> 8 male prodigo <hi rend="italic">v,</hi> mal:.i» <hi rend="italic">S (o. <lb/>
            man. alt.)</hi> praeceptae <hi rend="italic">S</hi> (p <hi rend="italic">man. alt.), cf. p. 354, 8</hi> 10 ueruerū S <lb/>
            ammissa <hi rend="italic">S</hi> 13 horum omnium <hi rend="italic">v</hi> 17 redemeret <hi rend="italic">S1</hi> 19 excederamus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 ut <hi rend="italic">om. v</hi> 26 dilegere <hi rend="italic">S</hi> que <hi rend="italic">S</hi> 29 et <hi rend="italic">ante</hi> concupiscentia om. 17 </note> <lb/>
             
<pb n="409"/>
            quae non est de patre, sed de mundo est. et mundus <lb/>
            transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem <lb/>
            dei, manet in aeternum, sicut et deus manet <lb/>
            in aeternum. 
</p><p>Ipse in euangelio blanditiis inuitat, muneribus prouocat, adhortatione<lb n="5"/>
            sollicitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis <lb/>
            et onerati estis et reliqua, ut quasi iugo salutaribus <lb/>
            subdentes colla praeceptis salutari suo [humilitatis et miseriae] <lb/>
            currui subiungamus et ideo auderemus reuocantem sequi, audire <lb/>
            clamantem, blandientem modo non spernere, ne sentiamus<lb n="10"/>
            postmodum iudicantem. quo iudicio, sicut ipse in euangelio <lb/>
            praemonere et docere dignatus est, cum in maiestatis suae <lb/>
            sede consederit, quando non solum merita ponderaturus et <lb/>
            facta, uerum etiam uerba est discussurus et outa, quem hic <lb/>
            nunc uiderit salutaria sua praecepta neglegere et admonitiones<lb n="15"/>
            suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum <lb/>
            stultis a ianua regni caelestis excludet, uerum etiam partem <lb/>
            ipsius cum infidelibus deputabit, ut, cum quibus habet in saeculo <lb/>
            societatem, cum hisdem in aeternum habeat portionem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>