XXIII. DOMINO DEUINCTISSIMO SEMPERQVE MAGNIFICO UERO RURICIUS EPISCOPUS. Relectis litteris pietatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse quam infirmatos esse earum relatione cognoui. quod uobis tam frequenter accidere propitio potius deo quam offenso confido, quia, quem diligit dominus, corripit, castigat autem omnem filium, quem recipit. in diuina itaque uos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit, quia paterna clementia mauult per multimoda incommoda neglegentem corrigere filium, quam punire peccantem, 2] 1 Tim. 1, 5. 4] Eccli. 7,39. 9] Psalm. 79,6. 24] Prou. 8, 12; Hebr. 12, 6. 2 precepti 8 6 itaque suprascr. S gerulis ex regulis 81 suspir dm tationis S 7 offitium S rumo S 9 inmine mensuram S (nte man. alt.), in mensura Kr., in minima mensura v 12 deficeret Kr . 13 uobis v, urbis S męroris S 15 conpacientes S 16 incolomitate S 19 deuictissimo S 21 relictis 8 deo gratias v 23 accedere S 25 remm cepit S diuinam .. disciplinam Luetjohann 27 nult 81 28 corregere S mauult nutantem ac dubium ad seruitium suum habenis piae moderationis adtrahere, (quam) errabundum et per saeculi praecipitia lapsantem acriore uerbere cohercere. Ipse est enim indulgentissimus pater familias, qui animam suam ponit pro ouibus suis. ipse est bonus pastor, qui ouem perditam ad caulas dominicas mauult propriis humeris reportare sollicitus, quam stimulis urgentibus reuocare destrictus. ipse est pater pius, qui male prodigo filio et praeceptae substantiae decoctori ad se uel sero redeunti non solum crimina anteriora non inputat, uerum etiam praemia amissa multiplicat, dum ulnis fouet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina confirmat non tantum ad eius indignatus abscessum, quantum laetatus ad reditum. ipse enim omnium horum nominum in se effectus affectusque suscepit, ut, sicut dicit apostolus, multifarie multisque modis nos erudiret uerbis, instrueret disciplinis, prouocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, redimeret passione, uiuificaret morte, inmortalitate donaret, iustificaret resurrectione, ascensione portaret et reconciliatos per sanguinem suum in eam, a qua excideramus, patris gratiam reformaret. ipse enim est apud patrem propitiatio nostra sine cessatione suggerens pietati suae: pater, non solum pro his rogo, sed pro his, qui credituri sunt in me per uerbum illorum. pater, uolo, ut, ubi ego sum, et ipsi sint mecum. pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt. ipse nobis cotidie per apostolum suum clamat: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. qui enim diligit mundum, non est caritas patris in eo, quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia uitae humanae, 5] Luc. 15, 5. 14] Hebr. 1,1. 20] 1 Ioann. 2, 2. 21] loaon. 17, 20. 24; Luc. 23, 34. 25] 1 Ioann. 2, 15. 1 habenis v, habens S pie S 2 quam add. v, om. S 5 pater r 7 destrictus Luetjohann, districtos S 8 male prodigo v, mal:.i» S (o. man. alt.) praeceptae S (p man. alt.), cf. p. 354, 8 10 ueruerū S ammissa S 13 horum omnium v 17 redemeret S1 19 excederamus S 23 ut om. v 26 dilegere S que S 29 et ante concupiscentia om. 17 quae non est de patre, sed de mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum. Ipse in euangelio blanditiis inuitat, muneribus prouocat, adhortatione sollicitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et reliqua, ut quasi iugo salutaribus subdentes colla praeceptis salutari suo [humilitatis et miseriae] currui subiungamus et ideo auderemus reuocantem sequi, audire clamantem, blandientem modo non spernere, ne sentiamus postmodum iudicantem. quo iudicio, sicut ipse in euangelio praemonere et docere dignatus est, cum in maiestatis suae sede consederit, quando non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et outa, quem hic nunc uiderit salutaria sua praecepta neglegere et admonitiones suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum stultis a ianua regni caelestis excludet, uerum etiam partem ipsius cum infidelibus deputabit, ut, cum quibus habet in saeculo societatem, cum hisdem in aeternum habeat portionem.