XXI. RURICIUS EPISCOPUS CAPILLUTO FILIO SALUTEM. Ingrata mihi est frequentior aegritudo uestra, quae mihi etiam uidetur commonitio esse diuina, qua mauult dominus 3] Luc. 6,37. 4] Matth. 6,14. 12] Matth. 5,48. 15] Matth. 6,12. 18] Eccli. 28, 3. 1 inopium et largientium v 2 iuditio S praesteterimus S 3 et om. S dimittitur S 5 dimittit S 6 nostra S 10 auidus 81 prespexerit S 11 querit S 14 a S suprascr . peccatoribus ex peccatorum S post et uidetur in inserendum 17 inlegamur S 18 qui v ante dicit suppleas deus tenit S 19 ira S querit S medilla S 20 ecclesiae uiscera v in fWtis, ubi etiam ecclesiae uterum uel ecclesiam Userchae conicitur, ecclesiam usercae r in textu adcedo S 26 frequentiosa egritudo S 27 esse commonitio v comotio S diui::r.; 8\', diuina S* qua mauult r, qua uult S noster pro sua pietate largissima peccatores castigare quam perdere, ut, quos annorum suorum aetas longaeua non conuicit, uel conuincat infirmitas, ut deponant saeculi byrrum et sumant ecclesiae uestimentum, quod est cilicium, contritionis indicium, quia cor contritum et humiliatum deus non spernit. ille enim uadit ad caelum, qui se conlidit ad solum, quia, qui se exaltat, humiliabitur et, qui se humiliat, exaltabitur. unde et dicit paenitens ille perfectus: adhaesit pauimento anima mea, domine, uiuifica me secundum uerbum tuum: quid est secundum uerbum tuum, nisi secundum promissionem tuam? quod, qui coram te peccata sua deflerit conpunctus in mundo, tu eum perduces in regno, ubi possit deinceps cantare securus: audiuit dominus et misertus est mihi. dominus factus est adiutor meus. conuertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia. unde suadeo pietati uestrae, ut, quod cogitastis, celerius deo adiuuante faciatis, quia mors non tardat ipso domino dicente: ne tarderis conuerti ad deum nec differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius et in tempore uindictae disperdet te. ideoque, dum tempus habemus, conuertamur ad dominum, ut non cum hoc mundo damnemur, quia sine dubio illi misericors deus suum praestat auxilium, quem circa praecepta sua cernit adtentum.