<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XX.  DOMINO INDIUIDUO SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO RUSTICO RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p>Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia <lb/>
            communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia <lb n="25"/>
            posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. <lb/>
            quorum ego non possum non et condolere gemitibus <lb/>
            et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro <lb/>
            uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem. <lb/>
            nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere <lb n="30"/>
            profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut

<note type="footnote"> 1 camina <hi rend="italic">S</hi> 2 iuditio S 3 reuersa v 3. 4. 5 hoc] hos <hi rend="italic">Luetjohann</hi> <lb/>
            5 relegis 81 <hi rend="italic">in raswa</hi> memaro S 8 labellum v, bellu S 11 foro r <lb/>
            12 cybosque <hi rend="italic">S</hi> 14 cante S 15 uultos <hi rend="italic">S</hi> 18 largior <hi rend="italic">S</hi> 20 hymnos] <lb/>
            finiunt uersus <hi rend="italic">add. S</hi> 24 jjb <hi rend="italic">S*,</hi> ab 82 ammicitiae S 27 ego 0.. t! </note> <lb/>
             
<pb n="405"/>
            et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc <lb/>
            enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo <lb/>
            dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis, <lb/>
            date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus, <lb/>
            et pater uester dimittet uobis peccata uestra. <lb n="5"/>
            
</p><p>Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam <lb/>
            in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors <lb/>
            et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit, <lb/>
            ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic <lb/>
            auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos<lb n="10"/>
            esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens: <lb/>
            estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est. <lb/>
            cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam <lb/>
            a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica <lb/>
            ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut<lb n="15"/>
            et nos dimittimus debitoribus nostris. \'quibus uerbis <lb/>
            durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus, <lb/>
            quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet <lb/>
            iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone, <lb/>
            qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo<lb n="20"/>
            sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione <lb/>
            ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis <lb/>
            tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>