XX. DOMINO INDIUIDUO SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO RUSTICO RURICIUS EPISCOPUS. Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. quorum ego non possum non et condolere gemitibus et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem. nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut 1 camina S 2 iuditio S 3 reuersa v 3. 4. 5 hoc] hos Luetjohann 5 relegis 81 in raswa memaro S 8 labellum v, bellu S 11 foro r 12 cybosque S 14 cante S 15 uultos S 18 largior S 20 hymnos] finiunt uersus add. S 24 jjb S*, ab 82 ammicitiae S 27 ego 0.. t! et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus, et pater uester dimittet uobis peccata uestra. Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit, ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens: estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est. cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. \'quibus uerbis durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus, quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone, qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem.