<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XVIII.  DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p rend="script">Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae <lb/>
            mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim. <lb/>
            utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi

<note type="footnote"> 1] Gen. 80, 88. 15] Psalm. 88, 8. 18] Matth. 5, 8. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 hac S uos <hi rend="italic">v</hi> fratres optimi <hi rend="italic">v</hi> optimae S 5 <hi rend="italic">num</hi> fidentes acri- <lb/>
            <hi rend="italic">bendum 9</hi> 6 praesumsimos 8 quibus] qui ut <hi rend="italic">v</hi> 7 salute <hi rend="italic">S</hi> 9 sancti] <lb/>
            s. S agustini S 13 eminentior <hi rend="italic">v,</hi> eminenter S uos v 14 poaitos] <lb/>
            uita <hi rend="italic">suppl. Luetjohann</hi> de posita <hi rend="italic">v</hi> 15 ambulant v 16 syon S <lb/>
            17 collirio S 19 deum <hi rend="italic">add. v, om. S Kr</hi>. proinde <hi rend="italic">v</hi> 20 habitentur <lb/>
            <hi rend="italic">S, corr. v</hi> 23 peculiare <hi rend="italic">S</hi> 24 papae] patrono <hi rend="italic">Kr. coil. 11 34, 35</hi> <lb/>
            sedat\' ejfs S 28 uoluntas scribendi <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="403"/>
            uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur. <lb/>
            sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris <lb/>
            contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem, <lb/>
            etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia <lb/>
            confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione<lb n="5"/>
            persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione <lb/>
            cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium <lb/>
            secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. <lb/>
            tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate <lb/>
            diligimus. <lb n="10"/>
            
</p><p>Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque <lb/>
            sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae <lb/>
            uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, <lb/>
            ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui, <lb/>
            quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis<lb n="15"/>
            tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos <lb/>
            caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio <lb/>
            temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem <lb/>
            plenius nosceretis, (auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus, <lb/>
            quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire<lb n="20"/>
            quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter <lb/>
            credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae <lb/>
            adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod, <lb/>
            quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>