XVIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim. utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi 1] Gen. 80, 88. 15] Psalm. 88, 8. 18] Matth. 5, 8. 4 hac S uos v fratres optimi v optimae S 5 num fidentes acri- bendum 9 6 praesumsimos 8 quibus] qui ut v 7 salute S 9 sancti] s. S agustini S 13 eminentior v, eminenter S uos v 14 poaitos] uita suppl. Luetjohann de posita v 15 ambulant v 16 syon S 17 collirio S 19 deum add. v, om. S Kr . proinde v 20 habitentur S, corr. v 23 peculiare S 24 papae] patrono Kr. coil. 11 34, 35 sedat\' ejfs S 28 uoluntas scribendi v uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur. sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem, etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate diligimus. Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui, quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem plenius nosceretis, (auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus, quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod, quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius.