<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XVII.  DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI TAURENTIO RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p rend="script">Exigit solliciti cordis affectus, ut inperitioris promatur affatus, <lb/>
            nec erubescit rusticitatis obprobrium, dummodo impleat <lb/>
            caritatis imperium, sicut sanctus apostolus dicit: perfecta <lb/>
            caritas foras mittit timorem, quia longe melius est proximum <lb/>
            diligere sincere, quam praedicare perfecte, siquidem <lb n="25"/>
            multo plures inueniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti, <lb/>
            quam dilectionis uigore perfecti, quia, sicut, quod bonum est, <lb/>
            rarum est, ita arduum, quod aeternum. procliuis namque iuxta <lb/>
            domini sententiam et trita uia est, quae praecipitat in

<note type="footnote"> 23] 1 Ioann. 4,18. 28] Matth. 7,13. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 subsanat S 2 diuinis mandatis <hi rend="italic">v</hi> 8 sperauit v 8 adherert <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            n <lb/>
            9 opera <hi rend="italic">v</hi> 12 dignatione uestra <hi rend="italic">v</hi> 13 eadem S 14 exemplis r, <lb/>
            exem. S mutuo <hi rend="italic">v</hi> 15 debeat <hi rend="italic">Kr.,</hi> debeant S, debet r 19 taurencio <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> Turencio <hi rend="italic">v</hi> 22 obaepriU S 24 es S 25 sincerae <hi rend="italic">S</hi> perfectae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            26 prediti <hi rend="italic">S</hi> 28 quoaetnum S </note> <lb/>
             
<pb n="401"/>
            gehennam, artior uero et difficilior, quae sublimat ad gloriam. <lb/>
            quae (causa), nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci? et <lb/>
            ideo inminente iam praesentis aeui termino et senii die usquequaque <lb/>
            uicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa uel conuenit, <lb/>
            ne in ueteribus annis iuuenalia facta meditemur atque <lb n="5"/>
            in confecto corpore et corde decrepito adulescentiae regnet cupido, <lb/>
            de qua iudicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis <lb/>
            examine, quando ille omnium mortalium testis et iudex non <lb/>
            solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est <lb/>
            discussurus et uota, iuxta pollicitationem suam aliis de aquae<lb n="10"/>
            frigidae praebitione daturus est praemium, aliis de otiosi uerbi <lb/>
            leuitate supplicium, reos nos, etsi non de perpetrati facinoris <lb/>
            uoluptate, saltim de concupiscentiae uoluntate constituat, quia, <lb/>
            qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus <lb/>
            est eam in corde suo. <lb n="15"/>
            
</p><p>Quod et de rebus omnibus aliis similiter obseruare nos conuenit, <lb/>
            ut singulis appetentiae partibus inbecillis huius corporis <lb/>
            amputatis talibus membris sic debiles et tamen integri potius <lb/>
            introeamus in regnum, quam salui et tamen perditi in aeternum <lb/>
            proiciamur incendium. his omnibus salubriter pertractatis<lb n="20"/>
            et rite perspectis, dum tribuuntur indutiae, declinemus a malo <lb/>
            et bonum incessanter operemur, obliuiscamur praeterita, contemnamus <lb/>
            praesentia, futura cupiamus, obliuiscamur in factis, <lb/>
            recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur <lb/>
            in uita, uiuat in paenitentia, nunc seminemus in fletu, quod <lb n="25"/>
            postmodum metamus in gaudio, quia tempus huius uitae <lb/>
            tempus est operis, dies uero retributionis tempus est messis, <lb/>
            quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod

<note type="footnote"> 11] Matth. 12,36. 14] Mstth. 5,28. 21] Gal. 6, 10. 25] Psalm. 125,5. </note>

<note type="footnote"> 1 arcior <hi rend="italic">S</hi> deficilior <hi rend="italic">S</hi> 2 quae causa nisi v, quae nisi <hi rend="italic">S,</hi> qua <lb/>
            enisi <hi rend="italic">Movimsenus lacunam post</hi> quia <hi rend="italic">statuens (suppl</hi>. laborant) ulla <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            3 IIęui <hi rend="italic">S (erat</hi> s <hi rend="italic">in ratt.)</hi> 4 uel detonsae <hi rend="italic">coni. Mommsenus</hi> 7 iuditii <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 mortalium <hi rend="italic">v,</hi> mortalis <hi rend="italic">S</hi> 10 pollicitacione <hi rend="italic">S</hi> aliis de <hi rend="italic">om. v</hi> 11 praebitioni <lb/>
            <hi rend="italic">r</hi> ocioso (ociosi 82) uerbo <hi rend="italic">S, corr. v</hi> 12 perpetratill <hi rend="italic">S</hi> (s <hi rend="italic">in ras.)</hi> <lb/>
            16 alii <hi rend="italic">S</hi> 17 singulis] sine ullis <hi rend="italic">Mommsenus</hi> inbecilis <hi rend="italic">S</hi> 18 anputatis <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">v,</hi> ut <hi rend="italic">S</hi> 19 quam v, quasi S </note>

<note type="footnote"> XXI. Fknat. </note>

<note type="footnote"> 26 </note> <lb/>
             
<pb n="402"/>
            nunc spargit in semine, sicut ait quidam sanctorum: respondebit <lb/>
            mihi cras iustitia mea, cras utique diem resurrectionis <lb/>
            appellans. 
</p><p>Haec nos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna <lb/>
            pietate fidenter scribere unanimitati uestrae caritate <lb n="5"/>
            dictante praesumpsimus, quibus uobis uel circa uos non dictatoris <lb/>
            ingenium, sed germani probaremus affectum. salutem <lb/>
            itaque dicens rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis <lb/>
            sancti Augustini de ciuitate dei per portitorem harum sine dilatione <lb/>
            mittatis, cuius dum nos lectione aedificatis in terris, <lb n="10"/>
            uobis eiusdem ciuitatis habitacula praeparetis in caelis, ad <lb/>
            quam tamen aliter peruenire non possumus, nisi caritatis gradibus <lb/>
            conscendamus, quia ipsa est eminentior uia, quae nos <lb/>
            et in hac positos sociat deo et deposita perducit ad deum, de <lb/>
            qua etiam propheta testatur: ambulabant de uirtute in uirtutem, <lb n="15"/>
            uidebitur deus deorum in Sion. quam ob rem hic <lb/>
            collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic deum <lb/>
            uidere possimus, quia secundum euangelium beati mundo <lb/>
            corde, quoniam deum uidebunt. ac perinde oportet hic <lb/>
            interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur <lb n="20"/>
            obtutus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>