XVII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI TAURENTIO RURICIUS EPISCOPUS. Exigit solliciti cordis affectus, ut inperitioris promatur affatus, nec erubescit rusticitatis obprobrium, dummodo impleat caritatis imperium, sicut sanctus apostolus dicit: perfecta caritas foras mittit timorem, quia longe melius est proximum diligere sincere, quam praedicare perfecte, siquidem multo plures inueniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti, quam dilectionis uigore perfecti, quia, sicut, quod bonum est, rarum est, ita arduum, quod aeternum. procliuis namque iuxta domini sententiam et trita uia est, quae praecipitat in 23] 1 Ioann. 4,18. 28] Matth. 7,13. 1 subsanat S 2 diuinis mandatis v 8 sperauit v 8 adherert S n 9 opera v 12 dignatione uestra v 13 eadem S 14 exemplis r, exem. S mutuo v 15 debeat Kr., debeant S, debet r 19 taurencio S, Turencio v 22 obaepriU S 24 es S 25 sincerae S perfectae S 26 prediti S 28 quoaetnum S gehennam, artior uero et difficilior, quae sublimat ad gloriam. quae (causa), nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci? et ideo inminente iam praesentis aeui termino et senii die usquequaque uicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa uel conuenit, ne in ueteribus annis iuuenalia facta meditemur atque in confecto corpore et corde decrepito adulescentiae regnet cupido, de qua iudicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis examine, quando ille omnium mortalium testis et iudex non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et uota, iuxta pollicitationem suam aliis de aquae frigidae praebitione daturus est praemium, aliis de otiosi uerbi leuitate supplicium, reos nos, etsi non de perpetrati facinoris uoluptate, saltim de concupiscentiae uoluntate constituat, quia, qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. Quod et de rebus omnibus aliis similiter obseruare nos conuenit, ut singulis appetentiae partibus inbecillis huius corporis amputatis talibus membris sic debiles et tamen integri potius introeamus in regnum, quam salui et tamen perditi in aeternum proiciamur incendium. his omnibus salubriter pertractatis et rite perspectis, dum tribuuntur indutiae, declinemus a malo et bonum incessanter operemur, obliuiscamur praeterita, contemnamus praesentia, futura cupiamus, obliuiscamur in factis, recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur in uita, uiuat in paenitentia, nunc seminemus in fletu, quod postmodum metamus in gaudio, quia tempus huius uitae tempus est operis, dies uero retributionis tempus est messis, quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod 11] Matth. 12,36. 14] Mstth. 5,28. 21] Gal. 6, 10. 25] Psalm. 125,5. 1 arcior S deficilior S 2 quae causa nisi v, quae nisi S, qua enisi Movimsenus lacunam post quia statuens (suppl . laborant) ulla S 3 IIęui S (erat s in ratt.) 4 uel detonsae coni. Mommsenus 7 iuditii S 8 mortalium v, mortalis S 10 pollicitacione S aliis de om. v 11 praebitioni r ocioso (ociosi 82) uerbo S, corr. v 12 perpetratill S (s in ras.) 16 alii S 17 singulis] sine ullis Mommsenus inbecilis S 18 anputatis S et v, ut S 19 quam v, quasi S XXI. Fknat. 26 nunc spargit in semine, sicut ait quidam sanctorum: respondebit mihi cras iustitia mea, cras utique diem resurrectionis appellans. Haec nos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna pietate fidenter scribere unanimitati uestrae caritate dictante praesumpsimus, quibus uobis uel circa uos non dictatoris ingenium, sed germani probaremus affectum. salutem itaque dicens rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis sancti Augustini de ciuitate dei per portitorem harum sine dilatione mittatis, cuius dum nos lectione aedificatis in terris, uobis eiusdem ciuitatis habitacula praeparetis in caelis, ad quam tamen aliter peruenire non possumus, nisi caritatis gradibus conscendamus, quia ipsa est eminentior uia, quae nos et in hac positos sociat deo et deposita perducit ad deum, de qua etiam propheta testatur: ambulabant de uirtute in uirtutem, uidebitur deus deorum in Sion. quam ob rem hic collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic deum uidere possimus, quia secundum euangelium beati mundo corde, quoniam deum uidebunt. ac perinde oportet hic interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur obtutus.