<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XVI.  DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p>Ante paucum tempus litteras uestrae sanctitatis accepi, <lb/>
            quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis adfectuosius commonere <lb/>
            dicentes: nihil caritate praestantius. quod ego ualde <lb/>
            uerum esse confirmo et secundum apostolum illam caritatem<lb n="15"/>
            dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro et <lb/>
            conscientia bona et fide non ficta procedit, quae iuxta <lb/>
            eundem apostolum patiens est, benigna est, quae non <lb/>
            inflatur, non aemulatur, non quaerit, quae sua sunt, <lb/>
            non \'gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati,<lb n="20"/>
            omnia credit, omnia sperat, et inde est, quod <lb/>
            numquam cadet. patiens est, quia contra temptationes saeculi <lb/>
            uel procellas in deum defixa perstat immobilis. benigna <lb/>
            est, quia proximorum profectibus delectatur. non inflatur, quia <lb/>
            non superbit humili. non aemulatur, quia inuidere nescit<lb n="25"/>
            aequali. non quaerit, quae sua sunt, dum iuxta domini sententiam <lb/>
            sibi etiam minimos anteponit et aliorum commoda suis <lb/>
            mereatur incommodis. non gaudet super iniquitate, quia laetari <lb/>
            nisi fratrum prosperitate non nouit. congaudet autem ueritati, <lb/>
            quia amicum sincera, non fucata dilectione ueneratur nec falsa

<note type="footnote"> 16] 1 Tim. 1, 5. 18] 1 Cor. 13, 4. 26] Matth. 25, 40. </note>

<note type="footnote"> 1 decerpta <hi rend="italic">v,</hi> discerpta <hi rend="italic">S</hi> 2 querenti <hi rend="italic">S</hi> 8 licta <hi rend="italic">S</hi> 4 orfanorum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 compererit <hi rend="italic">v</hi> tribuit <hi rend="italic">S</hi> 6 presidium <hi rend="italic">S</hi> perducit <hi rend="italic">S</hi> 9 cateris <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 quilius S 16 que S 17 fide <hi rend="italic">ex</hi> ficte <hi rend="italic">S 1</hi> que <hi rend="italic">S</hi> 18 paciens S <lb/>
            que <hi rend="italic">S</hi> 19 querit <hi rend="italic">S</hi> que S 20 iniquitate <hi rend="italic">S</hi> 22 cadit <hi rend="italic">Kr. coll. p. 400,5</hi> <lb/>
            paciens <hi rend="italic">S</hi> 23 perstat <hi rend="italic">v,</hi> praestat <hi rend="italic">S</hi> 26 querit que S 80 fugata <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="400"/>
            adulatione subsannat, sed uero honore concelebrat. omnia credit, <lb/>
            quia in mandatis diuinis promissisque confidit, et ideo omnia <lb/>
            sperat, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro <lb/>
            temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. numquam <lb/>
            cadit, quia humilitas habere non potest casum, cum habeat <lb n="5"/>
            semper ascensum, et, cum iugiter excelsa meditetur, habitare <lb/>
            tamen in sublimibus non praesumit. cum conuersatio eius <lb/>
            habeatur in caelis, ipsa tamen uidetur adhaerere terrenis excelsa <lb/>
            opere, mente deiecta habens, unde glorietur in domino <lb/>
            nec tamen extollatur in saeculo. <lb n="10"/>
            
</p><p>Haec, quia iussisti, scribere non pro eruditione nostra, sed <lb/>
            pro uestra dignatione praesumpsi. uestrum uero est nos edocere <lb/>
            uerbis et ad hanc eandem caritatem prouocare semper <lb/>
            exemplis, quia dilectio, quae ante cognitionem mutua inter <lb/>
            absentes epistulario inchoata sermone semper et fota est, debeat <lb n="15"/>
            augeri corporali uisione, non minui, et crescere intuitu, quae <lb/>
            coepit affatu. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>