XVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Ante paucum tempus litteras uestrae sanctitatis accepi, quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis adfectuosius commonere dicentes: nihil caritate praestantius. quod ego ualde uerum esse confirmo et secundum apostolum illam caritatem dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedit, quae iuxta eundem apostolum patiens est, benigna est, quae non inflatur, non aemulatur, non quaerit, quae sua sunt, non \'gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati, omnia credit, omnia sperat, et inde est, quod numquam cadet. patiens est, quia contra temptationes saeculi uel procellas in deum defixa perstat immobilis. benigna est, quia proximorum profectibus delectatur. non inflatur, quia non superbit humili. non aemulatur, quia inuidere nescit aequali. non quaerit, quae sua sunt, dum iuxta domini sententiam sibi etiam minimos anteponit et aliorum commoda suis mereatur incommodis. non gaudet super iniquitate, quia laetari nisi fratrum prosperitate non nouit. congaudet autem ueritati, quia amicum sincera, non fucata dilectione ueneratur nec falsa 16] 1 Tim. 1, 5. 18] 1 Cor. 13, 4. 26] Matth. 25, 40. 1 decerpta v, discerpta S 2 querenti S 8 licta S 4 orfanorum S 5 compererit v tribuit S 6 presidium S perducit S 9 cateris S 13 quilius S 16 que S 17 fide ex ficte S 1 que S 18 paciens S que S 19 querit S que S 20 iniquitate S 22 cadit Kr. coll. p. 400,5 paciens S 23 perstat v, praestat S 26 querit que S 80 fugata S adulatione subsannat, sed uero honore concelebrat. omnia credit, quia in mandatis diuinis promissisque confidit, et ideo omnia sperat, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. numquam cadit, quia humilitas habere non potest casum, cum habeat semper ascensum, et, cum iugiter excelsa meditetur, habitare tamen in sublimibus non praesumit. cum conuersatio eius habeatur in caelis, ipsa tamen uidetur adhaerere terrenis excelsa opere, mente deiecta habens, unde glorietur in domino nec tamen extollatur in saeculo. Haec, quia iussisti, scribere non pro eruditione nostra, sed pro uestra dignatione praesumpsi. uestrum uero est nos edocere uerbis et ad hanc eandem caritatem prouocare semper exemplis, quia dilectio, quae ante cognitionem mutua inter absentes epistulario inchoata sermone semper et fota est, debeat augeri corporali uisione, non minui, et crescere intuitu, quae coepit affatu.