<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XV.  DOMINAE UENERABILI ET IN CHRISTO DOMINO MAQVIFICANDAE FILIAE CERAUNIAE RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p>Ut pictorem uobis antea non transmitterem, haec res fecit, <lb/>
            quia aduentu noui iudicis te occupatam esse credidi atque ita <lb/>
            deterritam, ut de his rebus cogitare non posses. sed quia deo <lb/>
            propitio uos et litteris et relatione uestrorum ex sententia agere <lb n="15"/>
            ac ualere cognoui, salutatione praelata pictorem, quamlibet hic <lb/>
            esset occupatus, cum discipulo destinaui, quia malui meae detrahere <lb/>
            necessitati, unde uestrae satisfacerem petitioni. sed <lb/>
            quia et propositum uestrum et nostrum poscit officium, his <lb/>
            uenerationem uestram paucis monere praesumpsi, ut ex opere <lb n="20"/>
            illius ad agendam paenitentiam et noua noui hominis uestimenta <lb/>
            sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam uetustus <lb/>
            intereat et uiuificator exsurgat. 
</p><p>Quem ad modum ille parietes uariis colorum fucis multimoda <lb/>
            arte depingit, ita uos animam uestram, quae est templum dei, <lb n="25"/>
            diuersis uirtutum generibus excolatis, ut uere de spiritali domo <lb/>
            uestra spiritaliter dicere cum propheta possitis: domine, dilexi <lb/>
            decorem domus tuae et locum habitationis gloriae

<note type="footnote"> 27] Pstdm. 25, 8. </note>

<note type="footnote"> 2 iuditio S, iudice <hi rend="italic">v</hi> 3 inpotetis 8 4 comitiis v iuditiis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            7 insequilla S 10 domine S magnifican dę S 11 ceraunie <hi rend="italic">S</hi> 12 res <lb/>
            fecit <hi rend="italic">v in notis,</hi> refecit <hi rend="italic">S</hi> 13 credi <hi rend="italic">S</hi> 14 possis S quae <hi rend="italic">v</hi> 16 prelata <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 17 cum <hi rend="italic">v,</hi> eum <hi rend="italic">S</hi> distinaui <hi rend="italic">S</hi> mallui <hi rend="italic">S</hi> 18 petitionis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 offitiu 20 presusi <hi rend="italic">S</hi> ex <hi rend="italic">om. r</hi> 22 sumenda <hi rend="italic">S</hi> 23 interea <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 que <hi rend="italic">S</hi> 27 cum propheta dicere <hi rend="italic">v</hi> 28 domns] habitationis r </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            tuae, quia secundum ipsius domini nostri sententiam non in <lb/>
            manu factis habitat deus nec in tabernaculis uiri beneplacitum <lb/>
            ei, sed beneplacitum est ei super timentes <lb/>
            se et in eo, qui sperat in misericordiam. et ipse iterum <lb/>
            nos per prophetam docere dignatur: caelum mihi thronus<lb n="5"/>
            est, terra autem scabellum pedum meorum. quam <lb/>
            mihi sedem aedificabitis aut quis erit locus requietionis <lb/>
            meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut <lb/>
            super quem alium respiciam, nisi super humilem et <lb/>
            quietum et trementem sermones meos? et ipse in euangelio<lb n="10"/>
            dominus clamat: uenite ad me omnes, qui laboratis <lb/>
            et onerati estis, et ego reficiam uos et reliqua, quae secuntur. <lb/>
            et ideo, in Christo domino carissima soror ac filia, <lb/>
            pristinae conuersationis ambitione deposita humilitatem debes <lb/>
            cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem<lb n="15"/>
            non solum corporis, sed animae procurare, quod adiuuante domino <lb/>
            ut adquirere ualeas pariter et custodire, ieiunandum est <lb/>
            saepius et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegabatur <lb/>
            et colonus, scilicet ut haberet operandi materiam <lb/>
            libertas arbitrii et, quod orationum obtinuisset industria, parcitatis<lb n="20"/>
            abstinentia custodiret. sed quoniam neglexit sibi seruare <lb/>
            ieiunium, per concupiscentiam uetitam amisit et uitam et <lb/>
            inmortalitatem. 
</p><p rend="script">Sub Hierobabel muros Hierusalem reuersi ad captiuitatem <lb/>
            reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorundem <lb n="25"/>
            murorum restauratione certamen, operabantur dextra et sinistra <lb/>
            pugnabant, scilicet scutum fidei laeua contra aduersarios praetendentes <lb/>
            et dextra bonorum operum tamquam lapidum conpositorum <lb/>
            moenia construentes. sed et ipsi uiri, qui aedificabant <lb/>
            cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et

<note type="footnote"> 1] Act. 17, 24; Psalm. 146, 10. 5] Esai. 66, 1. 11] Matth. 11, 28. <lb/>
            18] Gen. 2,15. 24] 2 Esdr. 4,17. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 manufactis] templis <hi rend="italic">ex Uulg. add. Kr</hi>. 4 sperat <hi rend="italic">v,</hi> sperant S miffa S, <lb/>
            misericordia v ipse <hi rend="italic">suprascr. 81</hi> 5 tronus <hi rend="italic">S</hi> 6 scabillu S 11 om <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 fanerare S 18 paradysi S custus 81 diligatur 81, delegatur S* <lb/>
            19 operando <hi rend="italic">ex</hi> operandi <hi rend="italic">81</hi> 24 Zorobabel <hi rend="italic">v in notis</hi> a captiuitate <hi rend="italic">Kr.,<lb/>
             fort. recte</hi> 26 restauratione S 27 leua <hi rend="italic">S</hi> aduersario pretendentis S </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="396"/>
            dominus in euangelio obseruare nos praecepit dicens: sint <lb/>
            lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. <lb/>
            praecinctus est lumbis, cuius caro castitati militat et non libidini, <lb/>
            et mens illius tamquam ardens lucerna praefulget, quam <lb/>
            praeceptis suis Christus accendit. quia haec omnia secundum <lb n="5"/>
            apostolum in figura nostri facta sunt, scire nos conuenit, <lb/>
            quod, quamdiu saeculi actibus fuimus occupati, tamquam Babyloniis <lb/>
            et regi eorum captiui a Iudaea producti in hostium <lb/>
            regiones seruiuimus, unde per paenitentiam ad patriam, hoc <lb/>
            est ad caelestem Hierusalem, matrem omnium fidelium, reuertentes <lb n="10"/>
            debemus omni uirtutum genere reparare conlapsa, <lb/>
            sarcire discissa, delere praeterita, cauere praesentia, parare <lb/>
            uentura, ut per benignitatem domini a pristina peccatorum <lb/>
            captiuitate distracti non Babyloniorum regi, sed regi caelorum <lb/>
            Christo in Hierusalem, quaeque congregatione sanctorum aedificatur <lb n="15"/>
            ciuitas, seruiamus. et idcirco faciem nostram debemus <lb/>
            magis lacrimis rigare, quam lauacris, ut dicere cum propheta <lb/>
            possimus: quia cinerem sicut panem manducabam et <lb/>
            potum meum cum fletu miscebam. 
</p><p>Debemus corpus nostrum indefessis uigiliis et continuis edomare <lb n="20"/>
            ieiuniis, ut uerum exercentes inter animam carnemque <lb/>
            iudicium non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro uicta <lb/>
            deseruiat. cuius rei exemplum nobis dominus, dum per angelum <lb/>
            ad Agar Sarrae ancillam loquitur, dedit, quae dominam <lb/>
            suam deserere maluerat, quam audire dicens ei: reuertere et <lb n="25"/>
            esto subdita dominae tuae, ut his laboribus omnibus et <lb/>
            bonis operibus dedita possis esse et conuersatione perfecta et <lb/>
            confessione deuota et in regno patris tui illius, de quo dominus <lb/>
            in euangelio dicit: nolite uobis uocare patrem super

<note type="footnote"> 1] Luo. 12, 35. 6] 1 Cor. 10, 6. 18] Psalm. 101,10. 25] Gen. 16,9. <lb/>
            29] Matth. 23, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 praecipit <hi rend="italic">v</hi> 2 precincti S lucerne S 3 precinctus S 4 lucerna <lb/>
            praefulgit <hi rend="italic">S</hi> 6 apostolorum <hi rend="italic">S</hi> facti <hi rend="italic">S</hi> 7 babilloniis S 8 iudea <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            perducti <hi rend="italic">Mommsenus</hi> 9 regionis <hi rend="italic">S,</hi> regione v 12 discessa S preterita S <lb/>
            psentias <hi rend="italic">S</hi> 14 babyllonioru <hi rend="italic">S</hi> 15 hyerusalem S queq <hi rend="italic">S,</hi> quaequae <lb/>
            <hi rend="italic">Mommsenus</hi> congregation S, congregationi <hi rend="italic">v</hi> 18 cynere <hi rend="italic">S</hi> 19 mesceba <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 24 sarrg <hi rend="italic">S</hi> 25 malluerat S reuertere <hi rend="italic">v,</hi> reuere <hi rend="italic">S</hi> 26 domine <lb/>
            S ut v, et S </note> <lb/>
             
<pb n="397"/>
            terram, unus enim est pater uester, secundum nomen <lb/>
            tuum in illa beatorum turba uera splendere Ceraunia et uocabuli <lb/>
            tui auctor existere, (de) quo splendore operum dominus <lb/>
            dicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant <lb/>
            opera uestra bona et magnificent non uos, sed patrem<lb n="5"/>
            uestrum, qui in caelis est. cuius est et ut detur, et omne, <lb/>
            quod datur, quia iuxta apostolum omne datum bonum a <lb/>
            sursum de patre luminum descendit, a quo et uoluntas <lb/>
            tribuitur et praestatur effectus. 
</p><p rend="script">Quia paenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu<lb n="10"/>
            est exsequenda, paenitentia non est nomen otiosum, quae ex <lb/>
            qualitate operis possidet laboriosa uocabulum. non enim potest <lb/>
            paenitens dici, qui paenitenda committit, sed ille, qui praeterita <lb/>
            peccata uel maculas humilitate cordis, subiectione corporis, <lb/>
            bonorum operum sedulitate, adsiduitate orationum, continuatione<lb n="15"/>
            gemituum, pectoris contusione, lacrimarum profusione detergit, <lb/>
            ut possit dicere cum propheta: ne memineris iniquitates <lb/>
            nostras antiquas, utique non cotidianas, et illud: laboraui <lb/>
            in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum <lb/>
            meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, et iterum: <lb n="20"/>
            rugiebam a gemitu cordis mei, et iterum: quoniam <lb/>
            iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato <lb/>
            meo. sint ideo hic crimina nostra ante nos, ut contra <lb/>
            nos in die iudicii esse non possint et illud etiam hic positi cum <lb/>
            fiducia dicere mereamur: delictum meum ego cognosco et<lb n="25"/>
            iniustitias meas non operui. dixi: pronuntiabo aduersus <lb/>
            me et iniustitias meas domino et tu remisisti impietatem <lb/>
            cordis mei. certum est, quod, in quantum tibi de <lb/>
            priori conuersatione displicueris, in tantum domino placebis

<note type="footnote"> 4] Matth. 5,16. 7] Iac. 1,17. 17] Psalm. 78,8. 18] Psalm. 6,7. <lb/>
             21] Psalm. 37, 9. Psalm. 37,19. 25] Psalm. 31, 5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 turba v, tuba <hi rend="italic">S</hi> 8 de <hi rend="italic">add. v, om. S</hi> 5 non v, nos <hi rend="italic">ex</hi> uos S <lb/>
            6 et <hi rend="italic">ante</hi> ut <hi rend="italic">supraser. S</hi> 8 discendit S 11 ociosum S 13 paenitentia <lb/>
            Sl, paenitenda 82 preterita S 16 detergit v, detegit S 20 et <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            lacrimis <hi rend="italic">add</hi>. v 23 ut <hi rend="italic">Kr.,</hi> et S 24 nos] ut <hi rend="italic">add. e</hi> iuditii S 25 fiducia <lb/>
            S cognusco S 29 conuersationis S </note> <lb/>
             
<pb n="398"/>
            et, in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui <lb/>
            dicit: quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium. 
</p><p>Et ideo tamquam seuerissimi censores culpas nostras in nos <lb/>
            ipsi districtius uindicemus, ipsi nobis per diuersos corporis <lb/>
            cruciatus quodam modo tortores existamus et iudices, ut in illo <lb n="5"/>
            iustae examinationis tempore non habeat in nos regis sententia, <lb/>
            quod damnet, quos iam hic castigatioris uitae disciplina correxerit, <lb/>
            quia iustus et misericors iudex bis non iudicat in id <lb/>
            ipsum, hoc est ei se exhibebit mitem, quem inuenerit hic esse <lb/>
            prae peccatorum satisfactione crudelem, illi benignum, quem <lb n="10"/>
            in hac uita sibi recognouerit fuisse districtum, secundum illud <lb/>
            euangelicum: qui perdiderit animam propter me, inueniet <lb/>
            eam, uel illud: beati, qui nunc lugetis, quia ridebitis. <lb/>
            breue est enim omne, quod in hoc mundo agitur, <lb/>
            sine bonum siue malum, sicut experimentis, ut dominus aut <lb n="15"/>
            permisit aut uoluit, iam probasti. et idcirco ad sustinendas <lb/>
            pro dei amore pressuras constantes esse debemus, quia, si ad <lb/>
            uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequetur. <lb/>
            itaque nunc seramus in lacrimis, quod tunc metamus <lb/>
            in gaudiis. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Haec pauca ad confortandam fidem uestram pro exhortationis <lb/>
            solatio dicta sufficiant, quae licet ipse non faciam, tamen, ut <lb/>
            et uos agatis, exhortor. scio enim exhortationi positam esse <lb/>
            mercedem, quia legimus: flete cum flentibus, et ne forte <lb/>
            tu in iudicio diceres: quaesiui, qui simul mecum contristaretur, <lb n="25"/>
            et non fuit et consolantes me et non inueni. <lb/>
            perfectiora uero atque maiora in scripturis diuinis, unde ista

<note type="footnote"> 2] PsaJm. 52, 6. 12] Matth. 10,39. 18] Luc. 6, 21. 17] Psalm. 29, 6. <lb/>
            19] Psalm. 125, 5. 24] Rom. 12, 15. 25] Psalm. 68, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illi ex ille <hi rend="italic">81</hi> 4 et <hi rend="italic">ante</hi> ipsi <hi rend="italic">add. v</hi> 5 cruciatos <hi rend="italic">S</hi> quodamodo <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            tortores quodammodo <hi rend="italic">v</hi> ut <hi rend="italic">Ludjohann,</hi> et S 6 regi 8 7 cwtigationis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> correxit v 9 exhibet <hi rend="italic">v</hi> 10 pre S 11 cognouerit sibi r <lb/>
            12 euangelium <hi rend="italic">S</hi> 15 eiiperimentis S1 ut <hi rend="italic">om. v</hi> 16 pmisit <hi rend="italic">S,</hi> promisit <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> probari <hi rend="italic">v</hi> 17 praesuras <hi rend="italic">S</hi> 18 subsequetur <hi rend="italic">Kr.,</hi> subsequitur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 metamus] <hi rend="italic">S, cf. p. 401,26</hi> 21 exortationis S 22 sufficiunt r 28 agatis<lb/>
             t7, cogatis <hi rend="italic">S</hi> eihortor <hi rend="italic">v,</hi> exhortator S 24 qui <hi rend="italic">S</hi> flere v 25 iaditio<lb/>
             8 diceris 8 </note> <lb/>
             
<pb n="399"/>
            decerpta sunt, instrumenta perquire, si uis aut coepta perficere <lb/>
            aut ad pollicita peruenire. dabit tibi taliter quaerenti dominus <lb/>
            scientiam pariter et uirtutem, ut et lecta intellegas et intellecta <lb/>
            custodias. nam pater orphanorum et arbiter uiduarum, cum <lb/>
            te de se tantum sperare conspexerit, et pupillis tuis tribuet<lb n="5"/>
            paterna pietate praesidium et te remuneratione iudicis perducet <lb/>
            ad praemium. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>